monumenta.ch > Boethius > 23 > 14 > 11 > 2
Boethius, De Musica, 5, PRIMUM. De vi harmonicae et quae sint eius instrumenta iudicii et quonam usque sensibus oporteat credi. <<<     >>> III. In quo Aristoxenus vel Pythagorici vel Ptolemaeus gravitatem atque acumen constare posuerunt.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT II. Quid sid harmonica regula, vel quam intentionem harmonici [Pythagorei.] Pythagorici vel Aristoxenus, vel Ptolemaeus esse dixere.

1 Huiusmodi igitur instrumentum in quo rationis adhibito modo, sonorum differentiae perquiruntur, vocatur harmonica regula, in qua re [Ibid., Multa.] multorum doctorum sententiae discordia fuit. Quidam enim qui Pythagoricis disciplinis maxime crediderunt, hanc intentionem harmonicae esse dicebant, ut cuncta rationi consentanea sequerentur.
2 Sensum enim dare quaedam quodam modo semina cognitionis, rationem vero perficere. Aristoxenus vero econtrario rationem quidem comitem ac secundarium esse dicebat, cuncta vero sensus iudicio terminari, et ad eius modulationem consensumque esse [Tendendum.] tenendum. A Ptolemaeo autem quodam modo harmonicae definitur intentio, ea scilicet ut nihil auribus rationique possit esse contrarium.
3 Id enim secundum Ptolemaeum harmonicus videtur intendere, ut id quod sensus iudicat ratio quoque perpendat, et ita ratio proportiones inveniat ut ne sensus reclamet, duorumque horum concordia omnis harmonicae intentio misceatur. Atque in eo maxime Aristoxenum ac Pythagoricos reprehendit, quod Aristoxenus nihil rationi, sed tantum sensibus credit, Pythagoricos autem [Quia.] quod minimum sensibus, plurimum tamen proportionibus rationis invigilent.
Boethius HOME

bav1342.193 bnf2664.66 bnf7200.81 bnf13020.56 sbe358.259 vad296.102v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik