monumenta.ch > Boethius > 1
Boethius, De Musica, 5, PROOEMIUM. <<<     >>> II. Quid sid harmonica regula, vel quam intentionem harmonici Pythagorici vel Aristoxenus, vel Ptolemaeus esse dixere.

Boethius, De Musica, 5, CAPUT PRIMUM. De vi harmonicae et quae sint eius instrumenta iudicii et quonam usque sensibus oporteat credi.

1 Sed de his paulo post loquemur; nunc dicendum est quae sit vis harmonicae, de qua tractare instituentes, quatuor libros implevimus. Naturam vero eius [Vimque.] unoque exprimendam in huius quinti voluminis seriem distulimus. Harmonica est facultas differentias acutorum et gravium sonorum sensu ac ratione perpendens.
2 Sensus enim ac ratio, quasi quaedam facultatis harmonicae instrumenta sunt. Sensus namque confusum quiddam ac proxime tale, quale est illud quod sentit, advertit. Ratio [Vero.] autem diiudicat integritatem atque unas persequitur differentias. Itaque sensus invenit quidem confusa ac proxima veritati, accipit vero ratione integritatem.
3 Ratio vero ipsa quidem invenit integritatem, accipit vero [Non legitur,] sensu confusam ac proximam verisimilitudinem. Namque sensus nihil concipit integritatis, sed usque ad proximum venit. Ratio vero diiudicat, velut si quis manu circulum scribat, fortasse eum circulum vere oculus arbitretur.
4 Ratio vero nullo modo esse id quod simulatur intelligit. Hoc vero idcirco est, quoniam sensus circa materiam vertitur, speciesque in ea comprehenditur, quae ita sunt fluide atque imperfecte. [Nec.] Neque determinate, et [Note: Atque.] usque ad unguem expolite, sicut est ipsa materia. Quare [Sensum.] ipsum quoque confusio sequitur, mentem vero atque rationem, quoniam materia non moratur, species quas praevidet, praeter subiecti communionem intuetur, atque ideo eam integritas comitatur ac veritas, [Potiusque quod in sensu aut peccatur.] potiusque in sensum quod peccatur, aut minus est, aut emendat, aut complet.
5 Fortasse autem id quod sensus non integre, sed confuse, atque veritate minus quasi quidam incallidus aestimator agnoscit, in singulis minus habeat errati. Collecta vero multiplicantur in summam, atque idcirco [Maximam.] magnam faciunt differentiam. Nam si duas voculas tono sensus distare arbitretur, neque distent, rursusque ab una earum [Tonum.] tono putet distare tertiam, neque sit integra ac vera toni sit distantia. Item tertiae quartaeque toni sensus differentiam putet, atque in eadem quoque errent, neque sit differentia toni, ab hac etiam quarta, quintam distare semitonium putet, neque vere, neque integre aestimet, in singulis fortasse minus videatur erratum. Quod vero in primo tono sensus reliquit atque id quod in secundo et tertio atque in quarto semitonio peccatum est, in unum congregatum atque collectum efficiet, ut prima vox ad quintam vocem diapente non contineat consonantiam, quod oportebat fieri si tres tonos ac semitonium sensus integre iudicasset.
6 Quod igitur in singulis tonis minus pervidebatur, id collectum in consonantiam evidenter apparuit. Atque ut pervideatur sensum quidem confusa colligere, nullo modo autem ad integritatem rationis ascendere, sic consideremus: Datae enim lineae maiorem minorem [Ve.] ne aliam reperire, nihil est difficile sensui. Proposita vero mensura in tanto maiorem, tantove minorem reperiat, id non faciet sensus prima conceptio, sed solers rationis inventio.
7 Vel si rursus datam lineam propositum sit vel duplicare, vel dimidiam secare, id fortasse licet paulo difficilius quam confuse maiorem minoremve reperire, poterit tamen sensus inventione constitui. Si vero imperetur, ut propositae lineae tripla ponatur, vel ab ea pars tertia recidatur, vel quadrupla constituatur, vel pars quarta resecetur nonne impossibile sit sensui, nisi integritas rationis accedat, hoc ideo, quia per processus quidem rationi locus accrescit, deficit sensui.
8 Si enim octavam partem propositae lineae auferre aliquis imperetur, vel eiusdem octuplam dare cogatur, totius quidem [Dimidietatem.] dimidiam sumere compellitur, dimidiaeque dimidiam, ut sit quarta, quartae [Non legitur.] quae dimidium, ut sit octava.
9 Rursusque totius duplam, duplaeque duplam, ut sit quadrupla, quadruplaeque duplam, ut sit octupla. Itaque in tanta rerum numerositate nihil efficit sensus. Cuius omne iudicium subitum, atque in superficie positum integritatem persecutionemque non explicat. Idcirco non est aurium sensui dandum omne iudicium, sed exhibenda est etiam ratio quae errantem sensum regat ac temperet, qua labens sensus deficiensque veluti baculo innitatur.
10 Nam ut singulae artes habent instrumenta quaedam quibus partim confuse aliquid informent ut [Asciculum Calepinus: Asciacum. c post s abscindendo carpentorium instrumentum est. Huius diminutivum asciola. Inde textum hic corruptum opinor.] asciculum, partim vero quod est integrum deprehendat, ut circinum. Ita etiam harmonica vis habet duas iudicii partes: unam quidem huiusmodi, per quam sensus comprehendit subiectorum differentias vocum, aliam vero per quam ipsarum differentiarum modum mensuramque considerat.
Boethius HOME

bav1342.190 bnf2664.66 bnf7200.80 bnf13020.56 sbe358.257 vad296.102r

Boethius, De Musica, 5, PROOEMIUM. <<<     >>> II. Quid sid harmonica regula, vel quam intentionem harmonici Pythagorici vel Aristoxenus, vel Ptolemaeus esse dixere.
monumenta.ch > Boethius > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik