monumenta.ch > Boethius > 24 > 26 > A
>>> Boethius, De Musica, 5, PRIMUM. De vi harmonicae et quae sint eius instrumenta iudicii et quonam usque sensibus oporteat credi.

Boethius, De Musica, 5, PROOEMIUM.

1 Post monochordi regularis divisionem adiicienda arbitror esse ea in quibus veteres musicae doctores sententiae diversitate discordant, habendumque de omnibus subtile iudicium, atque id quod proposito deest operi, mediocris doctrinae [Dispensatione.] dispositione supplendum est.
2 Potest enim alia quoque esse divisio, in qua non unus tantummodo nervus assumitur, qui positis proportionibus [Dividatur.] dividat. Verum octo, atque eiusmodi cythara fiat, [Ut.] aut in pluribus, et quanti necessarii sunt nervi, tota proportionum ratio quasi oculis subiecta cernatur.
Boethius HOME

bav1342.190 bnf2664.66 bnf7200.80 bnf13020.56 sbe358.257 vad296.101r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik