monumenta.ch > Boethius > 3 > 9 > 6 > 15
Boethius, De Musica, 4, XIV. De modorum exordiis, in quo dispositio notarum per singulos modos ac voces. <<<     >>> XVI. Superius dispositae modorum descriptionis.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT XV. Descriptio continens modorum ordinem ac differentias.

1 Superior igitur descriptio chordarum nomina tenet ascripta, notulas vero iuxta positas, et quae cuiusque sit modi, sive lydii, sive phrygii, sive dorii vocabulorum signat adiectio. Sed quoniam hos modos diximus in speciebus diapason consonantiae reperiri, age eosdem in diatonico tantum genere describamus, ut qui eorum ordo sit, sub aspectu cadens intelligentiam non moretur.
Boethius HOME

bav1342.181 bnf2664.63 bnf7200.76 bnf13020.54 sbe358.251 vad296.99v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik