monumenta.ch > Boethius > 4 > 14
Boethius, De Musica, 4, XIII. De consonantiarum speciebus. <<<     >>> XV. Descriptio continens modorum ordinem ac differentias.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT XIV. De modorum exordiis, in quo dispositio notarum per singulos modos ac voces.

1 Ex diapason igitur consonantiae speciebus existunt qui appellantur modi, quos eosdem tropos vel tonos nominant. Sunt autem tropi constitutiones in totis vocum ordinibus, vel gravitate, vel acumine differentes, constitutio vero est plenum veluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens, quale est vel diapason, vel diapason et diapente [Non legitur.] et diatessaron, vel bis diapason.
2 Est enim diapason constitutio, a proslambanomenos in meson caeteris quae sunt mediae vocibus annumeratis, vel a mese rursus in neten hyperboleon cum vocibus interiectis, vel ab hypate meson in neten diezeugmenon, cum his quas extremae voces medias claudunt. Diapason et [Diapente.] diatessaron vero constitutio ea est quae a proslambanomenos in neten synemmenon, cum his quae mediae sunt interiectae constat.
3 Bis diapason autem a proslambanomenon in neten hyperboleon, cum his quae in medio sunt interpositae consideratur. Has igitur constitutiones si quis totas faciat acutiores vel in gravius totas remittat, secundum supradictas diapason consonantiae species efficiet modos septem, quorum nomina sunt haec: hypodorius, hypophrygius, hypolydius, dorius, phrygius, lydius, mixolydius; horum vero sic ordo procedit.
4 Sit in diatonico genere vocum ordo dispositus a proslambanomene in neten hyperboleon, atque hic sit hypodorius modus. Si quis proslambanomenon in acumen intendat tono, hypatenque hypaton eodem tono attenuet, caeterasque phthongorum omnes faciat acutiores, acutior totus ordo proveniet, quam fuit prius quam toni susciperet intensionem. Erit igitur tota constitutio acutior effecta hypophrygius modus, quod si in hypophrygio toni rursus intensionem voces acceperint, hypolydii modulatio nascetur.
5 At si hypolydium quis semitonio intendat, dorium faciet, et in aliis quidem similis est in acumen intensionemque processus. Quorum, non ut [Intelligentiae.] intelligentiam solummodo ratio comprehendatur, verum oculis quoque forma possit agnosci, ab antiquis tradita musicis descriptio supponenda est; sed quoniam per singulos modos a veteribus musicis unaquaeque vox diversis notulis insignita est, descriptio prius notularum videtur esse ponenda, ut his primum per se cognitis in modorum descriptione facilis possit esse dispectio.
Boethius HOME

bav1342.179 bnf2664.62 bnf7200.75 bnf13020.53 sbe358.250 vad296.98r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik