monumenta.ch > Boethius > 13 > 12
Boethius, De Musica, 4, XI. Ratio superius dispositae descriptionis. <<<     >>> XIII. De consonantiarum speciebus.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT XII. De stantibus et mobilibus vocibus.

1 Harum vero omnium vocum partim sunt in totum immobiles, partim in totum mobiles, partim vero nec in totum immobiles, nec in totum mobiles. In totum immobiles sunt proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperboleon. Idcirco quoniam in omnibus tribus generibus eaedem sunt, nec nomina nec loca permutantes, sive pentachorda, sive tetrachorda contineant.
2 Pentachorda quidem ut proslambanomenos ad hypaten meson, et mese ad neten diezeugmenon. Tetrachorda vero, ut hypate hypaton ad hypaten meson, et hypate meson ad mesen. Mobiles vero sunt quae secundum singula genera permutantur hoc modo ut paranete et lychanos diatonici et chromatici, trite et parhypate enharmonici. Alia est enim paranete hyperboleon diatonos, alia paranete hyperboleon chromatica, alia [Paranete hyperboleon enharmonios, alia trite diatonos, et chromatice, alia.] trite enharmonios. Diversae sunt etiam paranete diezeugmenon diatonos, atque chromatica.
3 Nec est eadem quae in generibus caeteris trite diezeugmenon enharmonios, neque eaedem sunt paranete synemmenon diatonos et chromatica [Et enharmonios.] et trite synemmenon enharmonios, his qui sunt in reliquis generibus trite. Distant etiam lychanos meson diatonos et lychanos meson chromatice, [Et lychanos meson enharmonios.] et parhypate meson enharmonios nulli aliorum generum parhypate similis invenitur.
4 Nec eosdem locos ac numeros servant lychanos hypaton diatonos et lychanos hypaton chromatice. [Et lychanos hypate enharmonios.] Nam parhypate hypaton enharmonios aliorum generum parhypatis reperitur esse dissimilis. Non in totum vero immobiles aut mobiles sunt, quae in duobus quidem generibus manent, id est chromatico et diatonico, sed in enharmonio permutantur. Id autem sic consideratur trite hyperboleon, diatonos, et trite hyperboleon chromatice eadem in superiori forma descripta est, [Eisdem.] hisdem numeris 2829. At vero cum enharmonium genus aspicimus triten aliam reperimus, id est 2916. Quae igitur vox duobus fuit generibus communis, eadem in tertio permutata est. Idem est et in diezeugmenon tetrachordo. Nam trite diezeugmenon diatonos et trite diezeugmenon chromatica eadem sunt, sibique consentiunt, trite autem diezeugmenon enharmonios a [Superioribus.] superiore distat, in synemmenis etiam idem est. Trite enim synemmenon diatonos et trite synemmenon chromatice eaedem sunt.
5 Sed trite synemmenon enharmonios est diversa. Item parhypate meson diatonos, et parhypate meson chromatica eaedem notantur. Sed in enharmonio genere sicut superius trite, ita hic parhypate iuxta [Hypaten.] hypates meson quidem inveniuntur, vi autem ac soni acumine diversae sunt caeteris.
6 Rursus parhypate hypaton diatonos et parhypate hypaton chromatica eadem est. Sed non eadem est cum in enharmonio genere quaeritur. Sed ut [Haec.] harum non plena mutabilitas clarius colliquescat ad hyperboleon tetrachordum redeamus, in hoc igitur quae in diatonico atque in chromatico genere trite hyperboleon est, eadem mutatur in enharmonio, et fit paranete.
7 Item quae trite diezeugmenon in diatonico vel chromatico genere vocabatur, paranete in enharmonio dicitur quae trite synemmenon in chromatico vel diatonico fuit, in enharmonio in paraneten transit. Quae vero parhypate meson in chromatico vel diatonico videbatur, eadem lychanos meson in enharmonio reperitur. Quae autem parhypate hypaton, vel in diatonico vel in chromatico dicebatur, lychanos hypaton in enharmonio nuncupatur.
8 Sunt igitur quidem immobiles, proslambanomenos, hypate hypaton, hypate meson, mese, nete synemmenon, paramese, nete diezeugmenon, nete hyperboleon; mobiles vero quas lychanos, vel paranetas, vel diatonicas, vel chromaticas, vel enharmonicas [Vocamus.] nominamus. Non in totum mobiles aut immobiles, quas parhypatas tritas in diatonico vel chromate, lychanos autem vel paranetas in enharmonico genere dicimus.
Boethius HOME

bav1342.173 bnf2664.61 bnf7200.73 bnf13020.39 sbe358.247 vad296.96v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik