monumenta.ch > Boethius > 23 > 14 > 11
Boethius, De Musica, 4, X. Monochordi hypaton per tria gene a partitio, et totius dispositio descriptionis. <<<     >>> XII. De stantibus et mobilibus vocibus.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT XI. Ratio superius dispositae descriptionis.

1 In superiore igitur forma obtinet quidem consonantiam diapason proslambanomenos ad mesen, mese autem ad neten hyperboleon. Bis diapason autem proslambanomenos ad neten hyperboleon. Diatessaron autem consonantiam servat hypate hypaton ad hypaten meson. Hypate meson ad mesen mese, ad neten synemmenon, paramese ad neten diezeugmenon, nete diezeugmenon ad neten hyperboleon.
2 Atque hoc ita [Non habetur.] fit, ut his consonantiis integra tetrachorda numeremus. Atque ut clarius omnis in hac forma [Conspiciatur.] respiciatur ordo nervorum, secundum tria genera 5 tantum notantur esse tetrachorda. Primum atque gravissimum hypaton, cuius est princeps hypate hypaton, ultima autem hypate meson, secundum vero meson cuius est princeps hypate meson, extrema vero mese.
3 Tertium synemmenon, cuius est princeps mese, finalis nete synemmenon. Quartum diezeugmenon, cuius est [Princeps.] prima paramese, nete vero diezeugmenon extrema. Quintum vero est hyperboleon cuius est quidem princeps nete diezeugmenon, ad neten vero hyperboleon terminatur extrema.
Boethius HOME

bav1342.171 bnf2664.56 bnf7200.72 bnf13020.39 sbe358.246 vad296.96v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik