monumenta.ch > Boethius > 4 > 16 > 13 > 9
Boethius, De Musica, 4, VIII. Monochordi netarum synemmenon per tria genera partitio. <<<     >>> X. Monochordi hypaton per tria gene a partitio, et totius dispositio descriptionis.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT IX. Monochordi meson per tria genera partitio.

1 Ex his igitur quae praedicta sunt, in caeteris non arbitror diutius laborandum esse. Ad horum enim exemplar etiam reliqua tetrachorda meson atque hypaton texenda sunt. Ac primum quidem diatonici generis meson tetrachordon hoc ordine describemus. Meses enim quae est O 4608 sumo tertiam partem, ea est 1536; hanc eidem copulo, fient 6144, ea sit II hypate meson diatessaron ad mesen continens consonantiam, haec duobus tonis ac semitonio ita dividitur: Sumo enim meses, id est 4608, octavam partem, quae est 576; hanc eidem adiungo, fient 5184, ea est lychanos meson diatonos, id est M. Cuius [Iterum.] interim pars [Note: Sumatur.] sumitur octava, ea est 648; hanc eidem adiungo, fient 5832. Ea sit I parhypate meson diatonos tonum obtinens ad lychanon meson diatonon, duobus autem tonis distans a mese.
2 Relinquitur igitur semitonium inter hypaten meson diatonon et parhypaton meson diatonon constitutum, id est inter 6164 et 5832. Idem vero tetrachordum meses atque hypates meson in chromatico genere tali ratione partimur. Sumo meses differentiam ad lychanon meson diatonon, id est 4608 ad 5184, ea est 576; hanc dimidiam partior, fient 288; [Eamdem.] eadem adiicio numero maiori, id est 5184, fient 5472, quae fit N lychanos meson chromatice.
3 Relinquuntur igitur duo semitonia, unum inter lychanon mesen chromaticen et parhypaten meson chromaticen, id est inter 5472 et 5832, et aliud inter parhypate meson chromaticen et hypaten meson, id est inter 5832 et 6144. Enharmonium vero genus hoc modo dividimus, quoniam ea quae erat parhypate meson diatonos, vel ea quae erat parhypate meson chromatice, duos tonos distabat a mese obtinens numerum 5832, ea in enharmonio genere erit lychanos meson enharmonios, L littera pernotata, duos nihilominus ad mesen obtinens tonos.
4 Reliquum igitur semitonium quod est inter lychanos meson enharmonion et hypaten meson, id est inter 5832 et 6144, in duas dieses hoc modo dividimus. Aufero differentiam 5832 ad 6144, ea est 312 hanc dimidiam partior, fient 156; hanc ad 5832 iungo, fient 5888; et haec sit K parhypate meson enharmonios. Duae vero sunt diesis inter lychanon meson enharmonion et parhypate meson enharmonion, id est inter 5832 et 5988, et inter parhypaten meson enharmonion et hypaten meson, id est inter 5988 et 6144. Divisum est igitur meson tetrachordon.
5 Quod ita in descriptione ponatur, ut superius descriptis tetrachordis aggregetur.
Boethius HOME

bav1342.166 bnf2664.56 bnf7200.70 bnf13020.39 sbe358.238 vad296.94r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik