monumenta.ch > Boethius > 1 > 3 > 9 > 6 > 15 > 8
Boethius, De Musica, 4, VII. Monochordi netarum diezeugmenon per tria genera partitio. <<<     >>> IX. Monochordi meson per tria genera partitio.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT VIII. Monochordi netarum synemmenon per tria genera partitio.

1 Duo quidem tetrachorda quae sibimet quidem coniuncta sunt, a mese vero disiuncta, trium generum superior descriptio, quemadmodum locarentur ostendit. Nunc ad [Illud.] aliud tetrachordum veniendum est, quod synemmenon vocatur, quod iunctum est ei quae est mese.
2 Quoniam enim inter neten diezeugmenon et mesen diapente consonantiam esse praediximus, est autem diapente consonantia trium tonorum ac semitonii. Tres vero sunt toni in hoc pentachordo, quorum unus quidem netes diezeugmenon ad paraneten diezeugmenon diatonon. Alter vero paranetes diezeugmenon [Diatoni.] diatonon ad triten diezeugmenon diatonon.
3 Tertius autem parameses ad mesen, reliquumque semitonium trites diezeugmenon diatoni ad paramesen, quoniamque netes diezeugmenon et parameses tetrachordum ab ea quae est mese, eo tono disiunctum est, quod est inter paramesen ac mesen. Si ex eo pentachordo, quod est a nete diezeugmenon ad mesen, unum abstulerimus tonum, eum scilicet qui continetur inter neten diezeugmenon et paraneten diezeugmenon diatonon, poterimus aliud tetrachordum ad mesen iungere, ut fiat synemmenon, quod est coniunctum hoc modo. [Non habetur.] Nam quoniam paranetes diezeugmenon diatoni, quae est CC, numerus est 3456, horum tertia eisdem addita faciet mesen. Hic [Igitur.] ergo numerus in diezeugmenon tetrachordo CC litteris adnotatus, tono distabat a nete diezeugmenon in genere diatonico, et paranete diezeugmenon diatonos vocabatur, in synemmenon autem tetrachordo, id est, coniunctarum sit nete synemmenon in tribus generibus constituta Y littera pernotata, et ab ea octava pars auferatur quae est 432 eisque apponatur, fient 3888 quae est paranete synemmenon et T [Non leguntur.] littera pernotata. Huius pars sumatur octava ea quae est 486: haec summa si eisdem, quorum octava est, aggregetur, fient 4374, quae est trite synemmenon diatonos, id est, E. Sed quoniam nete synemmenon ad mesen, id est 3456 ad 4608, sesquitertiam obtinet proportionem, quae est diatessaron, trite autem synemmenon ad netem synemmenon, id est 4374 ad 3456, duorum tonorum obtinet proportionem, relinquitur trites synemmenon diatoni ad mesen proportio semitonii, et coniunctum est hoc tetrachordum cum mese, atque ideo synemmenon quasi continuum et coniunctum vocatur.
4 Et diatonici quidem generis hoc modo est facta proportio. Chromatici vero talis divisio est: sumo netes synemmenon et paranetes synemmenon diatonici, id est 3456 et 3888 differentiam, ea est 432; hanc si divido ut semitonium fiat, fiunt 216; hanc adiicio ad 3888 ut tria semitonia fiant, erunt 414, quae est paranete synemmenon chromatica, cui littera S superapposita est.
5 Ab hac igitur, id est, paranete synemmenon chromatica, ad triten synemmenon prius quidem diatonicam, nunc vero chronicam semitonium est. A qua trite synemmenon chromatica usque mesen aliud semitonium reperitur. Sed quoniam a nete synemmenon usque ad triten synemmenon diatonicam vel chromaticam duo toni sunt, quae est in diatonico vel chromatico generibus trite synemmenon diatonos vel chromatica, eadem in genere enharmonio paranete synemmenon enharmonios est, habens summam 4374, quae sit R, A, qua usque ad meson semitonium est, hoc partior in duas dieses hoc modo: Sumo differentiam paranetes synemmenon enharmonii et meses, id est 4374 et 4608, [Ea est.] facit 234; hanc divido, fient 117; hanc adiicio paranete synemmenon enharmonios, id est 4374, fient 4491, quae P littera pernotatur, et sit ea trite synemmenon enharmonios Eritque semitonium quod continetur inter paraneten synemmenon enharmonion et mesen, id est inter 4374 et 4608, divisum per triten synemmenon enharmonion [Ea.] eam, scilicet quae est 4491. Quocirca huius quoque tetrachordi expedita ratio est.
6 Nunc autem facienda est descriptio, iuncta tamen cum caeteris [Non legitur.] tetrachordis, id est hyperboleon ac diezeugmenon, ut paulatim fiat descriptionis rata progressio.
Boethius HOME

bav1342.163 bnf2664.56 bnf7200.68 bnf13020.39 sbe358.237 vad296.92v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik