monumenta.ch > Boethius > 1 > 3 > 9 > 6
Boethius, De Musica, 4, V. Monochordi netarum hyperboleon per tria genera partitio. <<<     >>> VII. Monochordi netarum diezeugmenon per tria genera partitio.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT VI. Ratio superius digestae descriptionis.

1 Tria igitur tetrachorda tali nobis ratione descripta sunt. Tetrachordum enim omne diatessaron [Resonat.] retinet consonantiam. Igitur nete hyperboleon, et nete diezeugmenon in tribus generibus, id est, vel in diatono, vel in chromate, vel in enharmonio diatessaron continent symphoniam. Diatessaron autem consonantia constat duobus tonis et semitonio minore. Id hoc modo per tria genera in [Suprascriptis.] supradictis tetrachordis divisum est.
2 In diatonico enim genere quod est primum paranete hyperboleon, id est 2592, ad neten hyperboleon, id est 2304, obtinet distantiam tonum, quod tali notula inscripsimus To. Rursus trite hyperboleon diatonici generis, quae est 2916, ad paraneten hyperboleon diatonici generis, quae est 2592, rursus obtinet differentiam quam simili nota insignivimus [.....]T. Nete autem diezeugmenon ad trite hyperboleon, id est 3072 ad 2916, semitonium refert, quod tali notula signavimus To; hoc est totum spatium netes diezeugmenon, et netes hyperboleon duorum tonorum ac semitonii.
3 Sed idem duo toni ac semitonium in chromatico genere hac ratione divisi sunt. Secundum enim genus, quod est chromaticum, hoc modo descriptum est: paranete enim chromatice hyperboleon, quae est 2736, ad neten hyperboleon, quae est 2304 comparata, continet spatium paranetes hyperboleon diatonici generis ad neten hyperboleon [Qui.] quod est unus tonus, id est, duo semitonia maius ac minus, et divisum rursus spatium paranetes hyperboleon diatonici, ad netes hyperboleon.
4 Ita enim factum est, qui est dimidius tonus, sed non integre, quia (ut supra uberrime monstratum est) non potest tonus in duo aequa partiri. Consignabimus igitur hoc spatium trium semitoniorum, id est toni ac semitonii, hoc modo, To To To. Rursus paranete hyperboleon chromatica ad triten hyperboleon retinet partem toni, id est semitonium, quod reliquum fuit ex duobus tonis qui continentur inter triten hyperboleon diatonicam, et neten hyperboleon.
5 Subtractis vero quatuor semitoniis, reliquum ex toto tetrachordo spatium semitonii est, quod continetur inter neten diezeugmenon, et trite hyperboleon. Constat igitur et hoc tetrachordum ex duobus tonis ac semitonio, divisum in uno quidem spatio tribus semitoniis. In duobus autem spatiis, duobus semitoniis. Tria vero spatia nervis quatuor continentur.
6 In enharmonio vero genere summa est id pernoscendi [Facultas.] facilitas, ab ea enim quae est nete hyperboleon, id est 2304, paranete hyperboleon enharmonios, id est 2916, duos tonos integros distat, quos hoc modo notabimus To To. Relinquitur [Vero.] igitur ex totius tetrachordi duobus tonis ac semitonio unum quidem semitonium quod continetur inter neten diezeugmenon et paraneten hyperboleon enharmonion.
7 Quod scilicet divisimus in duas dieses trite hyperboleon enharmonion. Media interiecta, spatiumque dieseos hoc modo signavimus ita igitur nobis hyperboleon tetrachordum descriptum est. Quo peracto ad diezeugmenon tetrachordum veniamus. Nec immorandum est eisdem commemorationibus in caeteris. Cum ab hac descriptione etiam in aliis sumi possit exemplum.
Boethius HOME

bav1342.157 bnf2664.56 bnf7200.66 bnf13020.39 sbe358.231 vad296.90v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik