Boethius, De Musica, 4, CAPUT III. Musicarum per Graecas ac Latinas litteras notarum nuncupatio.
1 | Restat quoniam sumus nervum secundum praedictas consonantias per regulam divisuri, quoniamque necessarios sonos tribus generibus cantilenae exhibebit ista partitio, musicas interim notas apponere, ut cum divisam lineam iisdem notulis signaverimus, quod unicuique sit nomen, facillime possit agnosci. Veteres enim musici propter compendium scriptionis, ne integra semper nomina necesse esset apponere, excogitavere notulas quasdam quibus nervorum vocabula notarentur, easque per genera modosque divisere, simul etiam hac brevitate captantes, ut si quando melos aliquod musicus voluisset ascribere, super versum rhythmica metri compositione distentum, has sonorum notulas ascriberet, ita miro modo reperientes, ut non tantum carminum verba, quae litteris explicarentur, sed melos quoque ipsum, quod his notulis signaretur, in memoriam posteritatemque duraret. Sed ex his omnibus modis unum interim Lydium eiusque notulas per tria genera disponamus, in reliquis medis idem facere in tempus aliud differentes. Sane si quando dispositionem notarum Graecarum litterarum nuncupatione descripsero, lector nulla novitate turbetur. Graecis enim litteris fiunt in quamlibet partem imminutis, nunc etiam inflexis, tota haec notarum descriptio constituta est. |
2 | Nos vero cavemus aliquid ab antiquitatis auctoritate transvertere. Erunt igitur priores ac superiores notulae dictionis, id est verborum, secundae vero atque inferiores percussionis. Proslambanomenos qui acquisitus dici potest Ζ non integrum et tau iacens . Hypate hypaton, quae est principalis principalium, Γ conversum et Γ rectum . |
3 | Parhypate hypaton, id est subprincipalis principalium, Β non integrum, et Γ supinum . Hypaton enharmonios, quae est principalium enharmonios, V supinum, et Γ conversum, retro habens virgulam . Hypate chromaticae, quae est principalium extenta, V supinum habens lineam et Γ conversum duas habens lineas Hypaton diatonos, quae est principalium extenta, Φ Graecum et digammon ΦϜ. Hypate meson, quae est principalis mediarum, C et C . Parhypate meson, quae est subprincipalis mediarum, Ρ et C supinum . Meson enharmonios, quae est mediarum enharmonios, Π Graecum et C conversum, . Meson chromaticae, quae est mediarum chromatica, Π Graecum habens virgulam, et conversum per medium habens virgulam Meson diatonos, quae est mediarum extenta, Μ Graecum et Π Graecum diductum . |
4 | Mese, quae est media, Ι et Λ iacens . Trite synemmenon, quae est tertia coniunctarum, Φ et Λ supinum . Synemmenon enharmonios, quae est coniunctarum enharmonios, Η Graecum et Λ iacens conversum per medium habens virgulam . |
5 | Synemmenon chromaticae, quae est coniunctarum chromatica Η Graecum habens virgulam, et Λ conversum habens virgulam . Synemmenon diatonos, quae est coniunctarum extenta Γ et Ν . Nete synemmenon, quae est ultima coniunctarum, Ω quadratum supinum et Ζ . Paramese, quae est sub media, Ζ et Π Graecum iacens . Trite diezeugmenon, quae tertia divisarum est, Ε quadratum et Π Graecum supinum . |
6 | Diezeugmenon enharmonios, quae est divisarum enharmonios, Δ et Π Graecum iacens conversum Diezeugmenon chromaticae, quae est divisarum chromatica, Δ habens virgulam et Π Graecum iacens conversum, habens lineam angularem . Diezeugmenon diatonos, quae est divisarum diatonos, Ω quadratum supinum et Ζ . Nete diezeugmenon, quae est ultima divisarum, Φ iacens et Ν inversum diductum . Trite hyperboleon, quae est tertia excellentium, Γ deorsum respiciens dextrum et semi Α sinistrum sursum respiciens . |
7 | Hyperboleon enharmonios, quae est excellentium enharmonios Τ supinum et semi Α dextrum supinum . Hyperboleon chromaticae, quae est excellentium chromatica, Τ supinum habens lineam et semi Α dextrum supinum habens retro lineam . Hyperboleon diatonos, quae est excellentium extenta, Μ Graecum habens acutam et Π diductum habens acutam . |
8 | Nete hyperboleon, Ι habens acutam, et Λ iacens habens acutam . |