monumenta.ch > Boethius > 1
>>> Boethius, De Musica, 4, II. Diversae de intervallis speculationes.

Boethius, De Musica, 4, CAPUT PRIMUM. Vocum differentias in quantitate consistere.

1 Etsi omnia quae demonstranda erunt superioris libri tractatione digessimus, non poenitet tamen rursus eadem breviter memoriae recolligenda praestare, cum quadam diversitate tractatus, ut his rursus ad memoriam redeuntibus ad regulae divisionem, quo tota tendit intentio, veniamus. Si foret rerum omnium quies, nullus auditum sonus feriret.
2 Id autem fieret, quoniam cessantibus cunctis motibus nullae inter se res pulsum cierent: ut igitur sit vox, pulsu est opus. Sed ut sit pulsus, motus necesse est antecedat. Ut ergo sit vox, motum esse necesse est. Sed omnis motus habet in se tum velocitatem, tum etiam tarditatem. Si igitur sit tardus in pellendo motus, gravior redditur sonus.
3 Nam ut tarditas proxima stationi est, ita gravitas contigua taciturnitati. Velox vero motus acutam voculam praestat. Praeterea, quae gravis est, intensione decrescit ad medium. Quae vero acuta, remissione decrescit ad medium. Unde fit ut omnis sonus quasi ex quibusdam partibus compositus esse videatur. Omnis autem partium coniunctio quadam proportione committitur.
4 Sonorum igitur coniunctio proportionibus constituta est. Proportiones autem principaliter in numeris considerantur, proportio vero simplex numerorum vel in multiplicibus, vel in superparticularibus, vel in superpartientibus invenitur. Secundum vero multiplices proportiones, vel superparticulares, consonae vel dissonae voces exaudiuntur.
5 Consonae quidem sunt quae simul pulsae suavem permixtumque inter se coniungunt sonum; dissonae vero quae simul pulsae non reddunt suavem neque permixtum sonum. His igitur ita praedictis, de proportionibus pauca dicamus.
Boethius HOME

bav1342.137 bnf2664.48 bnf7200.58 bnf13020.39 sbe358.220 vad296.83v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik