monumenta.ch > Boethius > 15
Boethius, De Musica, 3, XIV. Semitonium minus maius quidem esse tribus commatibus, minus vero quatuor. <<<     >>> XVI. Superius dictorum per numeros demonstratio.

Boethius, De Musica, 3, CAPUT XV. Apotome maiorem esse quam 4 commata, minorem quam 5. Tonum maiorem quam 8, minorem quam 9.

1 Eadem hac ratione et semitonium maius quod apotomen dici supra retulimus, quot commatum sit possumus invenire hoc modo: Sit A 262144. Quinque vero ab eo distans tonis sit B 472392. Sex vero distans tonis ab eo quod est A, sit D, scilicet 531441, inter B igitur atque D tonus est; B vero ab eo quod est C distat per semitonium minus, et sit C 497664. Relinquitur ergo inter C atque D apotome proportio. Nam cum sit tonus B D, ex eo si auferas B C, semitonium minus, C D relinquitur maius, quod apotomen esse supra retulimus, inter D igitur atque C est differentia 33777; haec autem sit E, sed erat commotis differentia 7153, haec sit F. Si igitur F, id quod est comma quinquies multiplicem, fient mihi 35765, et sit hoc G. Si vero idem F quater multiplicem, fit K numerus qui est 28612. G igitur ab eo quod est E maius est, K minus.
2 Sed G quinquies auctum est comma, K vero quater, F autem apotomes differentia est. Iure igitur dictum est apotomen minorem quidem esse quam quinque commata, maiorem vero quam quatuor; ex hoc igitur comprobatur tonum maiorem quidem esse quam sunt octo commata, minorem vero quam novem. Nam si minus semitonium, maius quidem est quam tria commata, minus vero quam quatuor, apotome autem maior quidem est quam quatuor commati, minor vero quam quinque, iunctum semitonium minus semitonio maiori, quod est apotome, erit omne maius quidem 8 commatibus, minus vero quam 9; sed apotome atque semitonium minus unum efficiunt tonum.
3 Tonus igitur maior quidem est 8 commatibus, minor vero 9.
Boethius HOME

bav1342.131 bnf2664.45 bnf7200.54 bnf13020.38 sbe358.216 vad296.82v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik