monumenta.ch > Boethius > 26 > 3 > 1 > 21 > 16 > 11
Boethius, De Musica, 3, X. Regula sumendi semitonii. <<<     >>> XII. In qua numerorum proportione sit comma, et quoniam in ea quae maior sit quam 75 ad 74, minor quam 74 ad 73.

Boethius, De Musica, 3, CAPUT XI. Demonstratio, Architae superparticularem in aequa dividi non posse, eiusque reprehensio.

1 Superparticularis proportio scindi in aequa medio proportionaliter interposito numero non potest. Id vero posterius firmiter demonstrabitur. Quam enim demonstrationem ponit Architas, nimium fluxa est. Haec vero est huiusmodi: Sit, inquit, superparticularis proportio A B. Sumo in eadem proportione minimos C E. Quoniam igitur sunt minimi in eadem proportione C E, et sunt superparticulares, E numerus C numerum parte [Non habetur.] una sua eiusque transcendit. Sit autem haec D. Dico quoniam D non erit numerus, sed unitas.
2 Si enim est numerus D et pars eius est qui est E, [Metitur.] metietur D numerus E numerum. Quocirca et E numerum metietur. Quo fit ut C quoque metiatur, utrumque igitur C et E numeros metietur D numerus, quod est impossibile. Qui enim sunt minimi in eadem proportione quibuslibet aliis numeris, hi primi ad se invicem sunt, et solam differentiam retinent [Unitate.] unitatem; unitas igitur est D: igitur E numerus C numerum unitate transcendit.
3 Quocirca nullus incidet [Non habet.] medius numerus, qui eam proportionem aequaliter scindat. Quo fit ut nec inter eos qui eamdem his proportionem tenent, medius possit numerus collocari, qui eamdem proportionem aequaliter scindat. Et secundum Architae quidem rationem idcirco in superparticulari nullus medius terminus cadit, qui aequaliter dividat proportionem, quoniam minimi in eadem proportione sola differunt unitate.
4 Quasi vero non etiam in multiplici proportione minimi eamdem unitatis differentiam sortiantur. Cum plures videamus esse multiplices praeter eos qui in radicibus collocati sunt, inter quos medius terminus scindens aequaliter eamdem proportionem possit aptari. Sed haec qui arithmeticos nostros diligenter inspexerit, facilius intelliget.
5 Addendum vero est id ita evenire, ut Architas putat, in sola superparticulari proportione. Non autem universaliter est dicendum. Nunc [Non habetur.] autem ad sequentia convertamur.
Boethius HOME

bav1342.120 bnf2664.42 bnf7200.50 bnf13020.35 sbe358.208 vad296.79r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik