monumenta.ch > Boethius > 15 > 24 > 10 > 8
Boethius, De Musica, 3, VII. Demonstratio, tonum duobus semitoniis commate distare. <<<     >>> IX. De toni partibus per consonantias sumendis.

Boethius, De Musica, 3, CAPUT VIII. De minoribus semitonii interrallis.

1 Philolaus igitur haec atque his minora spatia talibus diffinitionibus includit. Diesis, inquit, est spatium quo maior est sesquitertia proportio duobus tonis. Comma vero est spatium quo maior est sesquioctava proportio duabus diesibus, id est duobus semitoniis minoribus. Schisma est dimidium commatis. Diaschisma vero dimidium dieseos, id est semitonii minoris.
2 Ex quibus illud colligitur, quoniam tonus quidem dividitur principaliter in semitonium minus atque apotomen. Dividitur etiam in duo semitonia et comma, quo fit ut dividatur in quatuor diaschismata et comma. Integrum vero dimidium toni quod est semitonium, constat ex duobus diaschismatibus, [Non habetur.] quod est unum semitonium minus, et schismate, quod est dimidium commatis. Quoniam [Enim.] cum totus tonus ex duobus semitoniis minoribus et commate coniunctus est, si quis id integre dividere velit, faciet unum semitonium minus commatisque dimidium.
3 Sed unum semitonium minus dividitur in duo diaschismata. Dimidium vero commatis unum schisma est. Recte igitur dictum est integre dimidium tonum in duo diaschismata atque unum schisma posse partiri. Quo fit ut integrum semitonium a minore semitonio uno schismate differre videatur, apotome autem a minore semitonio duobus schismatibus differt, differt enim commate; sed duo schismata unum perficiunt comma.
Boethius HOME

bav1342.114 bnf2664.40 bnf7200.48 bnf13020.33 sbe358.204 vad296.77r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik