monumenta.ch > Boethius > 16 > 5 > 14 > 4
Boethius, De Musica, 3, III. Adversum Aristoxenum demonstrationes diatessaron consonantiam ex duobus tonis et semitonio non constare, nec diapason sex tonis. <<<     >>> V. Quemadmodum Philolaus tonum dividat.

Boethius, De Musica, 3, CAPUT IV. Diapason consonantiam á 6 tonis commate excedi, et qui sit minimus numerus commatis.

1 Sed hanc si quaerimus [Non legitur.] in integris numeris differentiam collocare, quoniam in ea parte quae est besse pars tertia si addatur, plenam efficit unitatem, quae pars tertia eiusdem besse dimidium est, si totius differentiae dimidium eidem adiecero, quod est 2384 et triens sit omnis summa 7153. Quae dudum commatis proportionem tenebat.
2 Comma enim est quo sex toni superant diapason consonantiam, quod in primis 7153 unitatibus continetur. Ut igitur differentiae dimidium proprium adiecimus, ut in 7153 excresceret, ita etiam cunctis A B C D terminis medietates proprias adiungamus, et eadem erit in omnibus quae supra proportio, fietque eadem inter quinque tonos ac bis diatessaron differentia quae est inter sex tonos ac diapason consonantiam differentia, scilicet 7153 unitates. Unde colligitur quinque tonos bis diatessaron, et sex tonos unum diapason tamen commate superare. Quod in primis 7153 unitatibus [Invenietur.] invenitur. Id autem patefaciet haec subiecta descriptio:
Boethius HOME

bav1342.111 bnf2664.36 bnf7200.46 bnf13020.32 sbe358.202 vad296.76r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik