monumenta.ch > Boethius > 12 > 3 > 11 > 29 > 27
Boethius, De Musica, 2, XXVI. Diatessaron ac diapason non esse consonantiam secundum Pythagoricos. <<<     >>> XXVIII. Demonstrationes non esse: 243 ad 256 toni medietatem.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XXVII. De semitonio in quibus minimis numeris constet.

1 Videntur enim semitonia nuncupata, non quod vere tonorum sint medietates, sed quod sint non integri toni. Huiusque spatii quod nunc quidem semitonium nuncupamus, apud antiquiores autem limma vel diesis vocabatur, hic modus est. Cum enim ex sesquitertia proportione quae diatessaron est, duae sesquioctavae habitudines, quae toni sunt, auferuntur, relinquitur spatium quod semitonium nuncupatur. Quaeramus igitur duos tonos continua dispositione descriptos. Sed, quoniam hi (ut dictum est) in sesquioctava proportione consistunt, duasque sesquioctavas proportiones continuas adhibere non possumus, nisi multiplex ille, a quo [Haec.] hae derivari possint, reperiatur, sit unitas prima [Eiusque.] eique octonarius octuplus primus.
2 Ab hoc igitur unum sesquioctavum potero derivare. Sed quia duos quaerimus, fient octies octo, atque ex eo 64 explicentur. Erit igitur secundus octuplus a quo possumus duas sesquioctavas proportiones educere. Namque octo quae est octava pars 64 unitatum eisdem additi totam summam 72 perficiunt; his vero si sua octava similiter opponatur, quae est novenarius, 81 reddunt.
3 Eruntque hi duo toni continui principali dispositione conscripti 64, 72, 81. Nunc igitur 64 unitatum sesquitertium conquiramus. Sed quoniam 64 probantur partem tertiam non habere, si omnes hi numeri ternario multiplicentur, mox eis pars tertia contingit, et omnes in eadem proportione durabunt, in qua fuerunt antequam his ternarius multiplicator accederet; fiant igitur ter 64, id est 192, horum tertia 64 eisdem addita 256 reddet. Erit igitur haec sesquitertia proportio diatessaron consonantiam tenens.
4 Nunc igitur duas sesquioctavas proportiones ad 192 duobus se numeris continentes rato ordine collocemus; fiant igitur ter 72, id est 216. Rursus ter 81, qui sunt 243, qui inter duos supra scriptos terminos collocentur hoc modo: 192, 216, 243, 256. In hac dispositione proportionum, primus numerus ad postremum diatessaron constituit consonantiam. Idem vero primus ad secundum, et secundus ad tertium geminos [Constituit.] constituunt tonos. Constat igitur spatium quod relinquitur ex 243 ad 256, in quibus minimi semitonii forma consistit.
Boethius HOME

bav1342.95 bnf2664.32 bnf7200.40 bnf13020.27 sbe358.192 vad296.71v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik