monumenta.ch > Boethius > 15 > 24 > 10 > 8 > 25
Boethius, De Musica, 2, XXIV. Diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia esse, tonum in sesquioctava. <<<     >>> XXVI. Diatessaron ac diapason non esse consonantiam secundum Pythagoricos.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XXV. Diapason ac diapente in tripla proportione esse, bis diapason in quadrupla.

1 Sed quoniam demonstratum est diapason quidem duplam, diapente vero sesquialteram, iunctas vero duplam ac sesquialteram triplicem proportionem procreare, ex his [Et illud.] etiam apparet diapente ac diapason in triplici proportione constitui. Sed si quis triplici proportioni sesquitertiam habitudinem iungat, quadruplam facit.
2 Igitur si diapente ac diapason consonantiis diatessaron symphonia iungatur, fit quadruplum spatium vocum, quod bis diapason supra esse monstravimus.
Boethius HOME

bav1342.93 bnf2664.31 bnf7200.39 bnf13020.27 sbe358.191 vad296.71r