monumenta.ch > Boethius > 15 > 24
Boethius, De Musica, 2, XXIII. Demonstratio diapente et diatessaron in maximis superparticularibus collocari. <<<     >>> XXV. Diapason ac diapente in tripla proportione esse, bis diapason in quadrupla.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XXIV. Diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia esse, tonum in sesquioctava.

1 Dico autem quoniam proprie diapente in sesquialtera, et diatessaron in sesquitertia proportione consistit. Quoniam enim inter utrasque proportiones, sesquialteram scilicet et sesquitertiam, sesquialtera est maior et sesquitertia minor, quoniamque in consonantiis diapente maior, diatessaron minor, apparet maiorem proportionem maiori, et minorem minori esse consonantiae [Aptandam.] aptandum. Erit igitur diapente quidem in sesquialtera, diatessaron vero in proportione sesquitertia collocanda.
2 Quod si diatessaron a diapente [Consonantia.] consonantiam subtrahamus, relinquitur spatium, quod dicitur tonus. Sesquitertium vero si proportioni sesquialterae minuamus, relinquitur sesquioctava proportio. Quo fit ut tonus in sesquioctava debeat [Comparatione.] ratione constitui.
Boethius HOME

bav1342.92 bnf2664.31 bnf7200.39 bnf13020.26 sbe358.191 vad296.71r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik