monumenta.ch > Boethius > 15 > 24 > 10 > 8 > 25 > 23
Boethius, De Musica, 2, XXII. Demonstratio per impossibile, diapente, diatessaron, et tonum in superparticulari esse. <<<     >>> XXIV. Diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia esse, tonum in sesquioctava.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XXIII. Demonstratio diapente et diatessaron in maximis superparticularibus collocari.

1 Illud quoque addendum [Necessarium.] necessario est, quoniam si diapente ac diatessaron superparticulares proportiones tenent, in maximis superparticularibus proportionibus collocantur. Sunt autem maxime sesquialtera et sesquitertia. Hoc vero [Approbatur.] approbabitur hoc modo.
2 Nam si in minoribus proportionibus quam sesquialtera vel sesquitertia diapente ac diatessaron consonantiae collocentur, non est dubium quin sicut aliae quaelibet proportiones superparticulares praeter sesquialteram et sesquitertiam iunctae non efficiunt unum duplum, ita diapente ac diatessaron unum diapason nulla ratione concludunt.
3 Quoniam enim diapason in duplici proportione esse monstratum est, duplex vero proportio ex sesquialtero sesquitertioque componitur; diapason vero ex diatessaron ac diapente copulatur, non est dubium quin, si totum diapason in duplici [Statuamus.] statuatur, diapente et diatessaron in sesquialtera sesquitertiaque proportione sint locandae.
4 Aliter enim non poterunt diapason iunctae perficere, quae consonantia in duplici proportione consistit, nisi in his duabus proportionibus steterint sesquialtera scilicet ac sesquitertia. Aliae enim proportiones superparticulares [Duplicem.] hanc nulla ratione coniungent.
Boethius HOME

bav1342.91 bnf2664.31 bnf7200.39 bnf13020.26 sbe358.190 vad296.70v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik