monumenta.ch > Boethius > 26 > 3 > 1 > 21
Boethius, De Musica, 2, XX. Quid oporteat praemitti ut diapason in multiplici genere demonstretur. <<<     >>> XXII. Demonstratio per impossibile, diapente, diatessaron, et tonum in superparticulari esse.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XXI. Demonstratio per impossibile diapason in multiplici genere esse.

1 Age nunc ad diapason consonantiam redeamus. Quod si ea non est in multiplici genere linaequalitatis, cadet in superparticulare inaequalitatis genus. Sit igitur superparticularis proportio diapason consonantia. Auferatur ab ea continua consonantia, id est diapente, relinquitur diatessaron. Bis igitur diatessaron minus est uno diapente, et [Ipsam.] ipsum diatessaron non implet diapente consonantiae medietatem, quod est impossibile.
2 Monstrabitur enim bisdiatessaron tono ac semitonio consonantiam diapente transcendere. Quocirca nec diapason quidem in superparticulari inaequalitatis genere poni potest.
Boethius HOME

bav1342.88 bnf2664.30 bnf7200.37 bnf13020.25 sbe358.188 vad296.70r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik