monumenta.ch > Boethius > 16 > 5 > 14
Boethius, De Musica, 2, XIII. De continuis medietatibus et disiunctis <<<     >>> XV. Quemadmodum ab aequalitate supradictae processerant medietates.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XIV. Cur ita appellatae sint digestae superius medietates.

1 Idcirco autem una [Earum.] eorum medietas arithmetica nuncupatur, quod inter terminos, secundum numerum aequa est differentia. Geometrica vero secunda dicitur, quod similis est qualitas proportionis. Harmonica autem vocatur, quoniam ita est coaptata, ut in differentiis ac terminis aequalitas proportionum consideretur.
2 Et de his quidem diligentius in arithmeticis disputatum est, nunc vero ut commemoremus, tantum ista percurrimus.
Boethius HOME

bav1342.75 bnf2664.26 bnf7200.32 bnf13020.22 sbe358.181 vad296.66v