monumenta.ch > Boethius > 2 > 3 > 11
Boethius, De Musica, 2, X. Quae ex multiplicibus et superparticularibus multiplicitates fiant. <<<     >>> XII. De arithmetica, geometrica, harmonica medietate.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT XI. Qui superparticulares quos multiplices efficiant.

1 His illud est addendum duos primos superparticulares primam efficere multiplicem proportionem, ut sesquialter et sesquitertius coniungantur duplicem creant. Sint enim numeri 2, 3, 4, [Ternarius ad binarium.] 3 ad 2 sesquialter est, 4 ad 3 sesquitertius, quatuor ad duo duplus. Rursus primus multiplex primo additus superparticulari secundum multiplicem creat.
2 Sint enim numeri 2, 4, 6; 4 namque ad 2 duplex est, primus scilicet multiplex. At 6 ad 4 sesquialter, qui est primus superparticularis; 6 ad duos triplus, qui secundus est multiplex: quod si triplum sesquitertio addas, quadruplus efficitur; si quadruplum sesquiquarto, quincuplus. Atque in hunc modum iunctis proportionibus multiplicium ac superparticularium, in infinitum multiplices procreantur.
Boethius HOME

bav1342.71 bnf2664.25 bnf7200.30 bnf13020.21 sbe358.180 vad296.65v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik