monumenta.ch > Boethius > 20 > 2 > 10
Boethius, De Musica, 2, IX. De proportione numerorum qui ab aliis metiuntur. <<<     >>> XI. Qui superparticulares quos multiplices efficiant.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT X. Quae ex multiplicibus et superparticularibus [Multiplicatis.] multiplicitates fiant.

1 Illud etiam praetermittendum non videtur, quod paulo post demonstrabitur, si multiplex intervallum binario fuerit multiplicatum, id etiam quod ex illa multiplicatione nascetur multiplex esse. Quod si id quod ex tali multiplicatione procreatum sit non fuerit multiplex, tunc illud non esse multiplex, quod binario fuerit multiplicatum.
2 Item si superparticularis proportio binario multiplicetur, id quod fit [Vel.] neque superparticulare esse, [Vel.] neque multiplex. Quod si id quod ex tali multiplicatione nascetur, neque multiplex, neque superparticulare est, tunc illud quod binario multiplicatum est, vel superparticularis vel alterius generis est, non vero multiplicis.
Boethius HOME

bav1342.71 bnf2664.25 bnf7200.30 bnf13020.21 sbe358.179 vad296.65v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik