monumenta.ch > Boethius > 6
Boethius, De Musica, 2, V. Cur multiplicitas antecellat. <<<     >>> VII. Omnem inaequalitatem ex aequalitate procedere, eiusque demonstratio.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT VI. Qui sint quadrati numeri [Quae de iis.] deque his speculatio.

1 Quadratus numerus est qui gemina dimensione in aequa concreverit, ut bis duo, ter tres, quater quatuor, quinquies quinque, sexies sex, quorum est ista descriptio: Superius igitur dispositus numerus naturalis, latus est quadratorum inferius descriptorum. Continuum enim naturaliter sunt quadrati, qui sese in subiecto ordine consequuntur, ut 4, 9, 16, et caeteri. Si [Vero.] igitur continuum quadratum minorem a continuo quadrato maiore sustulero, quod relinquitur tantum erit quantum est quod ab utrorumque quadratorum lateribus iungitur; ut si quatuor auferam a novenario, quinque sunt reliqui, qui ex duobus et tribus, qui sunt utrorumque quadratorum latera, coniunguntur. Item si novenarium aufero de eo qui sedecim numeris ascriptus est, 7 sunt reliqui, qui scilicet ex ternario quaternarioque coniunctus est, qui [Utrorumque.] praedictorum quadratorum latera sunt. Idemque est in caeteris. Quod si non sint continui quadrati, sed unus inter eos transmissus sit, fit eius quod relinquitur medietas, id quod ex utriusque lateribus efficitur, ut si quaternarium de 16 quadrato auferamus, 12 relinquuntur, quorum 12 medietas est is numerus qui ex utrorumque lateribus convenit.
2 Sunt autem utrorumque latera, duo et quatuor, quae senarium iuncta perficiunt. Atque in caeteris idem modus est. Sin vero duo intermittantur, tertia pars erit eius quod relinquitur, id quod utrorumque latera coniungunt, ut si quatuor de 25 auferam, intermissis duobus quadratis, reliqui 21 sunt. Eorum vero latera sunt 2 et 5 qui efficiunt 7, qui sunt pars tertia numeri 21. Atque haec regula est, ut si tres intermissi [Sunt.] sint, pars quarta sit, id quod ex utrorumque lateribus efficitur eius quod subtracto minore a maiore relinquitur.
3 Sin quatuor transmittantur, quinta, atque uno plus vocabulo numeri partes venient, quam sit intermissio numerorum.
Boethius HOME

bav1342.60 bnf2664.23 bnf7200.25 bnf13020.18 sbe358.174 vad296.63r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik