monumenta.ch > Boethius > 12 > 3
Boethius, De Musica, 2, II. Quid Pythagoras esse philosophiam constituerit. <<<     >>> IV. De relatae quantitatis differentiis.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT III. De differentiis quantitatis, et quae cui disciplinae sit deputata.

1 Omnis vero quantitas secundum Pythagoram vel continua, vel discreta est. Sed quae continua est magnitudo appellatur, quae discreta est multitudo. Quorum haec est diversa et contraria pene proprietas. Multitudo enim a finita inchoans quantitate, crescens in infinita progreditur, ut nullus crescendi finis occurrat. Estque ad minimum terminata, interminabilis ad maius, eiusque principium unitas est, qua minus nihil est.
2 Crescit vero per numeros atque in infinita [Progreditur.] protenditur, nec ullus numerus, quo minus crescat, terminum facit. Sed magnitudo finitam rursus suae mensurae recipit quantitatem, sed in infinita decrescit. Nam si sit [Bipedalis.] pedalis linea, vel cuiuslibet alterius modi, potest in duo aequa dividi, eiusque medietas in medietatem secari, eiusque rursus medietas in aliam medietatem, ut nunquam ullus secandi magnitudinem terminus fiat.
3 Ita magnitudo quantum ad maiorem modum terminata est, fit vero cum decrescere coeperit infinita. At contra numerus, quantum ad minorem modum finitus est, infinitus autem incipit esse cum crescit. Cum igitur haec ita sint infinita, tamen quasi de rebus finitis philosophia pertractat, inque rebus infinitis reperit aliquid terminatum, de quo possit iure acumen propriae speculationis adhibere. Namque magnitudinis alia sunt immobilia, ut terra, ut quadratum, vel triangulum, vel circulus.
4 Alia [Vero.] sunt mobilia, ut sphaera mundi, et quidquid in [Note: Ea.] eo rata celeritate convertitur. Discretae vero quantitatis alia sunt per se, ut tres vel quatuor, vel caeteri numeri; alia vero ad aliud, ut duplum, triplum, aliaque quae ex [Relatione.] comparatione nascuntur. Sed immobilis magnitudinis geometria speculationem tenet.
5 Mobilis vero scientiam astronomia persequitur. Per se vero discretae quantitatis arithmetica auctor est. Ad aliquid vero relatae musica probatur obtinere peritiam.
Boethius HOME

bav1342.56 bnf2664.22 bnf7200.23 bnf13020.17 sbe358.172 vad296.62r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik