monumenta.ch > Boethius > 2
Boethius, De Musica, 2, PRIMUM. Prooemium. <<<     >>> III. De differentiis quantitatis, et quae cui disciplinae sit deputata.

Boethius, De Musica, 2, CAPUT II. Quid Pythagoras esse philosophiam constituerit.

1 Primus omnium Pythagoras sapientiae studium philosophiam nuncupavit, quam scilicet eius rei notitiam ac disciplinam ponebat, quae proprie vereque esse diceretur. Esse autem illa putabat quae nec intentione crescerent, nec diminutione decrescerent, nec ullis accidentibus mutarentur. Haec autem esse formas, magnitudines, qualitates, habitudines, caeteraque quae per se speculata immutabilia sunt, iuncta vero corporibus permutantur, et multimodis variationibus mutabilis rei cognatione vertuntur.
Boethius HOME

bav1342.56 bnf2664.22 bnf7200.23 bnf13020.16 sbe358.172 vad296.62r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik