monumenta.ch > Boethius > 33
Boethius, De Musica, 1, XXXII. Quae consonantia quam merito praecedat. <<<     >>> XXXIV. Quid sit musicus.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXXIII. Quo sint modo accipienda quae dicta sunt.

1 Omnia tamen quae dehinc diligentius expedienda sunt, summatim nunc ac breviter attentemus, ut interim in superficie quadam animum haec lectoris assuefaciant, qui ad interiorem scientiam posteriore tractatione descendet. Nunc vero quod erat Pythagoricis in morem, ut cum quid a magistro Pythagora diceretur, hinc nullus rationes petere audebat, sed erat ei ratio docentis auctoritas, idque fiebat [Quoad.] quandiu discentis animus firmiore doctrina roboratus, ipse [Earumdem.] eamdem rerum rationem nullo etiam docente reperiret; ita etiam nunc lectoris fidei quae proponimus, commendamus, ut arbitretur diapason in dupla, diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia, diapente ac diapason in triplici, bis diapason in quadrupla propositione consistere. [Postvero et ratio diligentius explicabitur.] Post vero et hoc ratio diligentius explicabit, et quibus modis aurium quoque iudicio consonantiae musicae colligantur, caeteraque omnia quae superius dicta sunt amplior tractatus edisseret, et tonum sesquioctavam facere proportionem, eumque in duo aequa dividi non posse, sicut nullam eiusdem generis [Proportionem.] proportiones, id est superparticularis; diatessaron etiam consonantiam duobus tonis semitonioque consistere, semitonia vero esse duo, maius ac minus, diapente autem tribus tonis ac semitonio minore contineri.
2 Diapason vero quinque tonis ac duobus minoribus semitoniis expleri, neque ad sex tonos ullo modo pervenire. Haec omnia posterius et numerorum ratione et aurium iudicio comprobabo, atque haec hactenus.
Boethius HOME

bav1342.51 bnf2664.20 bnf7200.21 bnf13020.15 sbe358.169 vad296.60v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik