monumenta.ch > Boethius > 4 > 7 > 32
Boethius, De Musica, 1, XXXI. Quid contra Platonem Nicomachus sentiat. <<<     >>> XXXIII. Quo sint modo accipienda quae dicta sunt.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXXII. Quae consonantia quam merito praecedat.

1 Sed inter omnes quas retulimus consonantias, habendum iudicium est ut in aure, ita quoque in ratione quam harum meliorem oporteat arbitrari. Eodem namque modo auris afficitur sonis, vel oculus aspectu, quo animi iudicium numeris vel continua quantitate. Proposito enim numero vel linea, nihil est facilius quam eius duplum oculo vel animo contueri.
2 Item post dupli iudicium sequitur dimidii, post dimidium tripli, post [Tripli.] triplum partis tertiae. Quae ideo quoniam facilior est dupli descriptio, optimam Nicomachus putat diapason consonantiam, post hanc diapente, quae medium tenet, hinc diapente ac diapason, quae triplum. [Caeterasque.] Caeteraque secundum eumdem modum formamque diiudicat.
3 Non vero hoc Ptolemaeus eodem modo, cuius omnem sententiam posterius explicabo.
Boethius HOME

bav1342.50 bnf2664.20 bnf7200.21 bnf13020.15 sbe358.169 vad296.60v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik