monumenta.ch > Boethius > 7 > 31
Boethius, De Musica, 1, XXX. Quemadmodum Plato dicat fieri consonantias. <<<     >>> XXXII. Quae consonantia quam merito praecedat.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXXI. Quid contra Platonem Nicomachus sentiat.

1 Sed id Nicomachus non arbitratur dictum veraciter. Neque enim similium esse [Consonantias.] consonantiam, sed dissimilium potius in unum eamdemque [Concordiam.] consonantiam venientium; gravius [Enim.] vero gravi si misceatur, nullam facere consonantiam, quoniam hanc canendi concordiam similitudo non efficit, sed dissimilitudo. Quae cum distet in singulis vocibus, copulatur in mixtis.
2 Sed hinc potius Nicomachus consonantiam fieri putat. Non, inquit, unus tantum pulsus est, qui simplicem modum vocis emittat, sed semel percussus nervus saepius aerem pellens multas efficit voces. Sed quia ea velocitas est percussionis, [Ut sonus sonum comprehendat distantia.] ut sonus sonum quodammodo comprehendat, distantia non sentitur, et quasi una vox auribus venit.
3 Si igitur percussiones gravium sonorum commensurabiles sint percussionibus acutorum sonorum, ut in his proportionibus quas supra retulimus, non est dubium quin ipsa commensuratio sibimet misceatur, unamque vocum efficiat consonantiam.
Boethius HOME

bav1342.49 bnf2664.20 bnf7200.20 bnf13020.14 sbe358.168 vad296.60r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik