monumenta.ch > Boethius > 6 1 > 6 2 > 14 > 1 2 > 9 2 > 17 > 20 > 26 > 8 > 16 > 24 > 13 > 18 > > 11 > 34 > 31 > 17 > 30
Boethius, De Musica, 1, XXIX. Ubi consonantiae reperiuntur. <<<     >>> XXXI. Quid contra Platonem Nicomachus sentiat.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXX. Quemadmodum Plato dicat fieri consonantias.

1 Plato [Autem.] vero hoc modo fieri in aure consonantiam dicit. Necesse est, inquit, velociorem quidem esse acutiorem sonum. Hic igitur cum gravem praecesserit, in aurem celer ingreditur, [Offensaque.] ostensaque extrema eiusdem corporis parte quasi pulsus iterato motu revertitur.
2 Sed iam segnior, nec ita celeri, ut primo impetu emissus cucurrit, quocirca gravior quoque. Cum igitur iam gravior rediens, nunc primum gravi sono venienti similis occurrit, miscetur ei, unamque, [Ut ait Plato non habetur.] ut ait Plato, consonantiam miscet.
Boethius HOME

bav1342.49 bnf2664.20 bnf7200.20 bnf13020.14 sbe358.168 vad296.60r