monumenta.ch > Boethius > 7 > 31 > 14 > 10 > 29
Boethius, De Musica, 1, XXVIII. Quae sit natura consonantiarum. <<<     >>> XXX. Quemadmodum Plato dicat fieri consonantias.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXIX. Ubi consonantiae reperiuntur.

1 In his autem comparationibus gravitatis atque acuminis has consonantias necesse est inveniri, quae sibi commensuratae sint, id est quae notam possunt communem habere mensuram, ut in multiplicibus duplum, quod est, illa pars metitur, quae inter duos est terminos differentia, ut inter duos et quatuor binarius utrosque metitur, inter duos atque sex quae tripla est, binarius utrosque metiatur, inter novem atque octo eadem unitas est, quae utrosque metiatur. Rursus in superparticularibus si sesquialtera sit proportio, ut quatuor ad sex, binarius est qui utrosque metiatur, qui scilicet utrorumque est differentia. Quod si sesquitertia sit proportio, ut si octo senario comparentur, idem binarius utrosque metitur, id vero non evenit in caeteris generibus inaequalitatum, quae supra retulimus, ut in superpartiente.
2 Nam si quinarium ad ternarium comparemus, binarius qui eorum differentia est, neutrum metitur. Nam si semel ternario comparatus, minor est, duplicatus excedit. Item bis quinario comparatus, minor est, tertio vero supergreditur. Atque idcirco hoc primum inaequalitatis genus a consonantiae natura disiungitur [Amplius dicam.] amplius quod in his quae consonantias formant, multa similia sunt, in [Illis.] his vero minime; id probatur hoc modo: namque duplum nihil est aliud nisi bis simplum. Triplum nihil aliud nisi tertio simplum.
3 Quadruplum vero idem est quod quarto simplum. Sesquialterum, bis medietas. Sesquitertium vero ter pars tertia, quod haud facile in caeteris inaequalitatum generis invenitur.
Boethius HOME

bav1342.48 bnf2664.19 bnf7200.20 bnf13020.14 sbe358.167 vad296.59v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik