1 | [Consonantias.] Consonantiam vero licet aurium quoque sensus diiudicet, tamen ratio perpendit. Quotiens enim duo nervi, uno graviore, intenduntur, simulque pulsi reddunt permixtum quodammodo et suavem sonum, duaeque voces quasi coniunctae in unum coalescunt, tunc fit ea quae dicitur consonantia. Cum vero simul [Pulsis.] pulsi, sibi quisque ire cupit, nec permiscent ad aurem suavem atque unum ex duobus compositum sonum, tunc est quae dicitur dissonantia. |