monumenta.ch > Boethius > 8 > 32 > 2 > 27
Boethius, De Musica, 1, XXVI. Quibus nominibus nervos appellaverit Albinus. <<<     >>> XXVIII. Quae sit natura consonantiarum.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXVII. Qui nervi quibus sideribus comparentur.

1 Illud tamen interim de superioribus tetrachordis addendum videtur, quod ab hypate meson usque ad meten quasi quoddam ordinis disiunctionisque coelestis exemplar est. Namque hypate meson Saturno est attributa, parhypate vero Ioviali circulo consimilis est, lichanon meson Marti tradidere, Sol meson obtinuit, trite synemmenon Venus habet, paranete synemmenon Mercurius regit, nete autem Lunaris circuli tenet exemplum.
2 Sed Marcus Tullius contrarium ordinem facit. Nam in VI lib. de Republica sic ait: Et natura fert ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille coeli stellifercursus, cuius conversio est concitatior acuto, et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus.
3 Nam terra nona, immobilis manens, ima sede semper haeret; hic igitur Tullius terram quasi silentium ponit, scilicet immobilem. Post hanc [Qui.] sui proximus a silentio est, dat Lunae gravissimum sonum, ut sit Luna proslambanomenos, Mercurius hypate hypaton, Venus parhypate hypaton, Sol lichanos hypaton, Mars hypate meson, Iupiter parhypate meson, Saturnus lichanos meson, Coelum ultimum mese.
4 Quae vero sint harum immobiles, quae vero in totum mobiles, quae autem immobiles mobilesque consistant, cum de monochordi regularis divisione tracta vero, erit locus aptior explicandi.
Boethius HOME

bav1342.47 bnf2664.19 bnf7200.19 bnf13020.14 sbe358.167 vad296.59v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik