monumenta.ch > Boethius > 15 > 5 > 16 > 8 > 10 > 25
Boethius, De Musica, 1, XXIV. Quid sit synaphe. <<<     >>> XXVI. Quibus nominibus nervos appellaverit Albinus.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXV. Quid sit diezeuxis.

1 Diezeuxis vero appellatur, quae disiunctio dici potest, quotiens duo tetrachorda toni medietate separantur, ut in his duobus tetrachordis.
2 Duo igitur esse tetrachorda evidenter apparet, quoniam quidem octo sunt chordae. Sed diezeuxis est, id est disiunctio inter mesen et paramesen, quae inter se pleno differre tono, de quibus evidentius explicabitur, cum unumquodque studiosius explanandum posterior tractatus assumpserit. Sed diligentius intuenti quinque, non amplius tetrachorda reperiuntur, hypaton, meson, synemmenon, diezeugmenon, hyperboleon.
Boethius HOME

bav1342.46 bnf2664.19 bnf7200.19 bnf13020.14 sbe358.166 vad296.59r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik