monumenta.ch > Boethius > 24
Boethius, De Musica, 1, XXIII. Quae sint inter voces in singulis generibus proportiones. <<<     >>> XXV. Quid sit diezeuxis.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXIV. Quid sit synaphe.

1 Sed in his ita dispositis constitutisque tetrachordis synaphe est. Quam coniunctionem dicere Latina significatione possumus, quotiens duo tetrachorda unius termini medietas continuat atque coniungit, ut in hoc tetrachordo: [Hic ergo] Hoc igitur est unum [Note: Tetrachordorum.] tetrachordum hypate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton, hypate meson.
2 Aliud vero hypate meson, parhypate meson, lichanos meson, mese. In utrisque igitur tetrachordis hypate meson annumerata est. Superiorisque tetrachordi ea est acutissima, posterioris vero gravissima. Estque ista coniunctio una eademque chorda hypate meson, duo tetrachorda coniungens, ut eadem hypaton ac meson tetrachorda in superiore descriptione adiunxit.
3 Est igitur synaphe, quae coniunctio dicitur, duorum tetrachordorum vox media, superioris quidem acutissima, posterioris vero gravissima.
Boethius HOME

bav1342.45 bnf2664.18 bnf7200.18 bnf13020.13 sbe358.166 vad296.59r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik