monumenta.ch > Boethius > 23
Boethius, De Musica, 1, XXII. De ordine chordarum nominibusque in tribus generibus. <<<     >>> XXIV. Quid sit synaphe.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXIII. Quae sint inter voces in singulis generibus proportiones.

1 Hoc igitur modo per singula tetrachorda in generum proprietates partitio facta est, ut omnia quidem diatonici generis quinque tetrachorda, duobus tonis ac semitonio partiremur. Diciturque in hoc genere tonus incompositus, idcirco quoniam integer ponitur, nec aliquod ei aliud intervallum adiungitur. Sed in singulis intervallis integri insunt toni.
2 In chromate vero semitonio, ac semitonio incompositoque trihemitonio posita divisio est. Idcirco autem incompositum hoc trihemitonium appellavimus, quoniam in uno collocatum est intervallo; potest [Enim.] autem appellari trihemitonium in diatono genere semitonium ac tonus; sed non est incompositum, duobus enim id perficitur intervallis, et in enharmonio genere idem est. Constat autem ex diesi, et diesi, et [Diatono.] ditono incomposito, quod scilicet propter eamdem causam incompositum nuncupamus, quoniam in uno collocatum est intervallo.
Boethius HOME

bav1342.44 bnf2664.18 bnf7200.18 bnf13020.13 sbe358.165 vad296.57v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik