Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXII. De ordine chordarum nominibusque in tribus generibus.
1 | Nunc igitur ordo chordarum disponendus est omnium quae per tria genera variantur, vel inconstanti ordine disponuntur. Prima est igitur proslambanomenos, quae eadem dicitur prosmelodos; secunda, hypate hypaton; tertia parhypate hypaton; quarta vero universaliter quidem lichanos appellatur. Sed si in diatono genere aptetur, dicitur lichanos hypaton diatonos. |
2 | Si vero in chromate, dicitur diatonos chromaticae, vel lichanos hypaton chromaticae. Si autem in enharmonio, dicitur lichanos hypaton enharmonios, vel diatonos hypaton enharmonios. Post hanc vocatur hypate meson; dehinc parhypate meson; atque hic lichanos meson simpliciter. In diatonico quidem genere, diatonos meson. In chromate, lichanos meson chromaticae, vel diatonos meson chromaticae. |
3 | In enharmonio diatonos meson enharmonios, vel lichanos meson enharmonios. Has sequitur mese. Post hanc sunt duo tetrachorda partim synemmenon, partim diezeugmenon. Et synemmenon est quod post mesen ponitur, id est trite synemmenon. Dehinc lichanos synemmenon, eadem in diatonico diatonos synemmenon. In chromate vero vel diatonos synemmenon chromaticae, vel lichanos synemmenon chromaticae. |
4 | In enharmonio vero vel diatonos synemmenon enharmonios, vel lichanos synemmenon enharmonios. Post has nete synemmenon. Si vero mese nervo non sit synemmenon tetrachordum adiunctum, sed sit diezeugmenon, est post mesen paramese. Dehinc trite diezeugmenon, inde lichanos diezeugmenon, quae, in diatono, diatonos diezeugmenon. |
5 | In chromate tum diatonos diezeugmenon chromaticae, tum lichanos diezeugmenon chromaticae. In enharmonio vero tum diatonos diezeugmenon enharmonios, tum lichanos diezeugmenon enharmonios. Eadem vero dicitur et paranete, cum additione vel diatoni, vel chromatis, vel enharmonii. Super has nete diezeugmenon, trite hyperboleon, paranete hyperboleon, nete hyperboleon et quae est paranete hyperboleon, eadem in diatono diatonos hyperboleon. In chromate vero chromaticae hyperboleon; in enharmonio vero enharmonios hyperboleon. |
6 | Harum ultima ea est quae est nete hyperboleon, et sit descriptio eiusmodi ut trium generum contineat dispositionem in quibus et similitudinem nominum et differentiam pernotabis, ut si nervi similes in omnibus, cum eis qui sunt dissimiles colligantur, fiant simul omnes octo et viginti. Hoc autem monstrat subiecta descriptio. DIATONICUM. CHROMATICUM. ENHARMONIUM. Proslambanomenos. Proslambanomenos. Proslambanomenos. Hypate hypaton. Hypate hypaton. Hypate hypaton. Parhypate hypaton. Parhypate hypaton. Parhypate hypaton. Lichanos hypaton diatonos. Lichanos hypaton chromaticae. Lichanos hypaton enharmonios. Hypate meson. Hypate meson. Hypate meson. Parhypate meson. Parhypate meson. Parhypate meson. Lichanos meson diatonos. Lichanos meson chromaticae. Lichanos meson enharmonios. Mese. Mese. Mese. Trite synemmenon. Trite synemmenon. Trite synemmenon. Paranete synemmenon diatonos. Paranete synemmenon chromaticae. Paranete synemmenon enharmonios. Nete synemmenon. Nete synemmenon. Nete synemmenon. Paramese. Paramese. Paramese. Trite diezeugmenon. Trite diezeugmenon. Trite diezeugmenon. Paranete diezeugmenon diatonos. Paranete diezeugmenon chromaticae. Paranete diezeugmen. enharmonios. Nete diezeugmenon. Nete diezeugmenon. Nete diezeugmenon. Trite hyperboleon. Trite hyperboleon. Trite hyperboleon. Paranete hyperboleon diatonos. Paranete hyperboleon chromaticae. Paranete hyperboleon enharmonios. Nete hyperboleon. Nete hyperboleon. Nete hyperboleon. |