monumenta.ch > Boethius > 10 > 12 > 21
Boethius, De Musica, 1, XX. De additone chordarum earumque nominibus. <<<     >>> XXII. De ordine chordarum nominibusque in tribus generibus.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XXI. De generibus cantilenarum.

1 His igitur expeditis, dicendum est de generibus melorum. Sunt autem tria diatonum, chroma, enharmonium, et diatonicum quidem, aliquanto durius et naturalius. Chroma vero est iam quasi ab illa naturali intentione [Discedens.] descendens, et in mollius decidens. Enharmonium vero optime atque apte coniunctum. Cum sint igitur quinque tetrachorda, hypaton, meson, synemmenon, diezeugmenon, hyperboleon; in his omnibus secundum diatonum cantilenae procedit vox per semitonium, tonum ac tonum, in uno tetrachordo. Rursus in alio tetrachordo per semitonium tonum et tonum ac deinceps.
2 Ideoque vocatur diatonicum quasi quod per tonum ac per tonum progrediatur. Chroma autem quod dicitur color, quasi iam ab huiusmodi intentione prima mutatio cantatur per semitonium et semitonium et tria semitonia. Tota enim diatessaron consonantia est duorum tonorum ac semitonii, sed non pleni. Tractum est autem hoc vocabulum ut diceretur chroma a superficiebus, quae cum permutantur, in alium transeunt colorem.
3 Enharmonium vero quod est magis coaptatum, est quod cantatur in omnibus tetrachordis per diesin et diesin et [Ditonum.] diatonum. Diesis autem est semitonii dimidium, ut sit trium generum descriptio, per omnia tetrachorda discurrens hoc modo:
Boethius HOME

bav1342.41 bnf2664.17 bnf7200.16 bnf13020.12 sbe358.164 vad296.56v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik