monumenta.ch > Boethius > 19
Boethius, De Musica, 1, XVIII. Diatessaron a diapente tono atstare. <<<     >>> XX. De additone chordarum earumque nominibus.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XIX. Diapason quinque tonis et duobus semitoniis iungi.

1 Diapason consonantia constat ex quinque tonis et duobus semitoniis, quae tamen unum non impleant tonum. Quoniam enim monstratum est diapason ex diapente et diatessaron consistere, diatessaron vero probata est ex duobus tonis et semitonio constare; diapente ex tribus tonis ac semitonio simul iuncta efficiunt quinque tonos. Sed quoniam illa duo semitonia non erant integrae medietatis, eorum coniunctio ad plenum usque non pervenit.
2 Sed medietatem quidem superat, ab integritate relinquitur. Estque diapason secundum hanc rationem ex quinque tonis et duobus semitoniis. Quae sicut ad integrum tonum non aspirant, ita ultra integrum semitonium prodeunt. Sed quae horum sit ratio, vel quemadmodum ipsae musicae consonantiae reperiantur, postea liquidius explanabitur.
3 Interea praesenti disputationi sub mediocri intelligentia [Credulitas.] credulitatis adhibenda est: tunc vero firma omnis fides sumenda est, cum [Proprie.] propria unum quodque demonstratione claruerit. His igitur ita dispositis paulisper de cytharae nervis, ac de eorum nominibus, quoque modo [Sint] sunt additi, disseramus, quaque eorum causa sit nominum.
4 His enim primum ad notitiam venientibus facile erit scientia, quae sequuntur, amplecti.
Boethius HOME

bav1342.34 bnf2664.14 bnf7200.13 bnf13020.10 sbe358.160 vad296.54r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik