monumenta.ch > Boethius > 6 > 18
Boethius, De Musica, 1, XVII. In quibus primis numeris semitonium constet. <<<     >>> XIX. Diapason quinque tonis et duobus semitoniis iungi.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XVIII. Diatessaron a diapente tono atstare.

1 Rursus diapente consonantia, vocum quidem est quinque intervallorum quatuor, trium tonorum, et minore semitonio. Ponatur enim idem numerus 192, et eius sesquialter sumatur, qui ad eum diapente faciat consonantiam. Sit igitur numerus 288. Igitur horum et superius deprehensorum 192, ponantur in medio numeri hi 216, 243, 256, et sit hoc modo formata descriptio, 192, 216, 243, 256, 288. In superiore igitur descriptione, 192 et 256 duos tonos et semitonium contineri monstrati sunt.
2 Restat igitur comparatio 256 ad 288, quae est sesquioctava, id est tonus, eorumque differentia est 32, quae est octava pars 256. Itaque monstrata est diapente consonantia ex tribus tonis semitonioque [Consistere,] constare. Sed [Dudum.] dubium diatessaron consonantia a centum nonaginta duobus numeris usque ad 256 venerat.
3 Nunc vero diapente ab eisdem 192 numeris usque ad 288 distenditur. Superatur igitur diatessaron consonantia a diapente, ea proportione quae inter 256 et 288 numeros continetur, at est hic tonus. Diatessaron igitur symphonia a diapente tono transcenditur.
Boethius HOME

bav1342.33 bnf2664.14 bnf7200.13 bnf13020.10 sbe358.159 vad296.54r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik