monumenta.ch > Boethius > 17 > 15
Boethius, De Musica, 1, XIV. Quis modus sit audiendi. <<<     >>> XVI. De consonantiis proportionum, et tono, et semitonio.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT XV. De ordine theorematum, id est speculationum.

1 His igitur ita propositis dicendum videtur quot generibus omnis cantilena texatur, de quibus harmonicae inventionis disciplina considerat. Sunt autem haec diatonicum, chromaticum, enharmonicum. De quibus ita demum explicandum est, si prius de tetrachordis disseramus, et quemadmodum auctus nervorum numerus, ad id quo nunc [Pluralitatis.] pluralitas est, usque pervenerit. Id autem fiet, si prius commemoremus quibus proportionibus symphoniae musicae misceantur.
Boethius HOME

bav1342.29 bnf2664.12 bnf7200.11 bnf13020.8 sbe358.157 vad296.53r