1 | Nunc quis modus audiendi sit disseramus. Tale enim quiddam fieri consuevit in vocibus, quale cum paladibus vel quietis aquis iactum eminus mergitur saxum. Prius enim in parvissimum orbem undam colligit, deinde maioribus orbibus undarum globos spargit, atque eo usque dum fatigatus motus ab eliciendis fluctibus conquiescat. Semperque posterior et maior undula pulsu debiliore diffunditur. |
2 | Quod si quid sit, quod crescentes undas possit offundere, statim motus ille revertitur, et quasi ad centrum, unde profectus fuerat, eisdem undu is rotundatur. Ita igitur cum aer pulsus fecerit sonum, pellit alium proximum, et quodammodo rotundum fluctum aeris ciet. Itaque diffunditur et omnium circumstantium simul ferit auditum, atque illi est obscurior vox, qui longius steterit, quoniam ad eum debilior pulsi aeris unda pervenit. |