1 | Sed quae continua vox est, et ea rursus qua decurrimus cantilenam, naturaliter quidem infinitae sunt. Consideratione enim accepta, nullus modus vel evolvendis sermonibus fit, vel acuminibus attollendis gravitatibusque laxandis, sed utrisque natura humana fecit proprium finem. Continuae enim voci terminum humanus spiritus fecit, ultra quem nulla ratione vales excedere. |
2 | Tantum enim unusquisque loquitur continue, quantum naturalis spiritus sinat. Rursus diastematice voci natura hominum facit terminum, quae acutam eorum vocem gravemque determinat. Tantum enim unusquisque vel acumen valet extollere, vel deprimere gravitatem, quantum vocis eius naturaliter patitur modus. |