monumenta.ch > Boethius > 7 > 31 > 14 > 10
Boethius, De Musica, 1, IX. Non omne iudicium dandum esse sensibus, sed amplius rationi esse credendum, in quo de sensuum fallacia. <<<     >>> XI. Quibus modis varie a Pythagora proportiones consonantiarum perpensae sint.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT X. Quemadmodum Pythagoras proportiones consonantiarum investigaverit.

1 Haec igitur maxima causa fuit cur, relicto aurium iudicio, Pythagoras ad regularum momenta migraverit, qui nullis humanis auribus credens, quae partim natura, partim etiam extrinsecus accidentibus permutantur, partim ipsis variantur aetatibus, nullis etiam deditus instrumentis, penes quae saepe multa varietas atque inconstantia nasceretur, dum nunc quidem si nervos velis aspicere, vel aer humidior pulsus obtunderet, vel siccior exsiccaret, vel magnitudo chordae graviorem redderet sonum, vel acumen subtilior tenuaret, vel alio quodam modo statum prioris constantiae permutaret.
2 Et cum idem esset in caeteris instrumentis, omnia haec inconsulta minimaeque aestimans fidei, diuque aestuans inquirebat quanam ratione firmiter et constanter consonantiarum momenta [Permisceret.] perdisceret. Cum interea divino quodam motu praeteriens fabrorum officinas, pulsos malleos [Exaudit.] exaudivit, ex diversis sonis unam quodammodo concinentiam personare.
3 Ita igitur ad id quod diu inquirebat attonitus, accessit ad opus: diuque considerans, arbitratus est diversitatem sonorum ferientium vires efficere. Atque ut id apertius colliqueret, [Mutari.] mutarent inter se malleos imperavit. Sed sonorum proprietas non in hominum lacertis haerebat, sed mutatos malleos comitabatur.
4 Ubi igitur id animadvertit, malleorum pondus examinat. Et cum quinque essent forte mallei, dupli reperti sunt pondere qui sibi secundum diapason consonantiam respondebant. Eumdem etiam qui duplus esset alio, sesquitertium alterius comprehendit, ad quem scilicet diatessaron sonabat. Ad alium vero quemdam, qui eidem diapente consonantia iungebatur, eumdem superioris duplum reperit esse sesquialterum.
5 Duo vero hi, ad quos superior duplex sesquitertius et sesquialter esse probatus est, ad se invicem sesquioctavam proportionem perpensi sunt custodire. Quintus vero est reiectus, qui cunctis erat inconsonans. Cum igitur ante Pythagoram consonantiae musicae, partim diapason, partim diapente, partim diatessaron, quae est consonantia minima, vocarentur; primus Pythagoras hoc modo reperit, qua proportione sibimet haec sonorum chorda iungeretur.
6 Et ut sit clarius quod dictum est, sint, verbi gratia, malleorum quatuor pondera, quae subterscriptis numeris contineantur, 12, 9, 8, 6. Hi igitur mallei, qui 12 et 6 ponderibus vergebant, diapason in duplo [Concientia.] concinentiam personabant. Malleus vero 12 ponderum ad malleum 9, et malleus 8 ponderum ad malleum 6 ponderum, secundum epitritam proportionem diatessaron consonantia iungebatur. Novem vero ponderum ad 6, et 12 ad 8 diapente consonantiam permiscebant.
7 Novem vero ad 8, in sesquioctava proportione resonabant tonum.
8 Haec ultima figura et in suprema calce Arithmeticae.
Boethius HOME

bav1342.24 bnf2664.11 bnf7200.9 bnf13020.7 sbe358.155 vad296.51v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik