monumenta.ch > Boethius > 17 > 8 > 9
Boethius, De Musica, 1, VIII. Quid sit sonus, quid intervallum, quid concinentia. <<<     >>> X. Quemadmodum Pythagoras proportiones consonantiarum investigaverit.

Boethius, De Musica, 1, CAPUT IX. Non omne iudicium dandum esse sensibus, sed amplius rationi esse credendum, in quo de sensuum fallacia.

1 Sed de his ita proponimus, ut non omne iudicium sensibus demus, quanquam a sensu aurium huiusce artis sumatur omne principium. Nam si nullus esset auditus, nulla omnino disputatio de vocibus exstitisset. Sed principium quodammodo, et quasi admonitionis vicem tenet auditus. Postrema [Erga] ergo perfectio, agnitionisque vis in ratione consistit, quae certis regulis sese tenens [Unquam ullo.] nullo unquam errore prolabitur. Nam quid diutius dicendum est de errore sensuum, quando nec omnibus eadem sentiendi vis, nec eidem homini semper aequalis est?
2 Frustra autem vario iudicio quisquam committet, quod veraciter affectat inquirere. Idcirco Pythagorici medio quodam feruntur itinere. Nam nec omne iudicium dedunt auribus, et quaedam tamen ab eis non nisi auribus explorantur. Ipsas etenim consonantias aure metiuntur. Quibus vero inter se distantiis consonantiae differant, id iam non auribus, quarum sunt obtusa iudicia, sed regulis rationique permittunt, ut quasi obediens quidem famulusque sit sensus, iudex vero atque imperans ratio. Nam licet omnium pene artium, atque ipsius vitae momenta, sensuum occasione producta sint, nullum tamen in his iudicium certum, nulla veri est comprehensio, si arbitrium rationis abscedat.
3 Ipse enim sensus aeque maximis minimisque corrumpitur. Nam neque minima sentire propter ipsorum sensibilium parvitatem potest, et maioribus saepe confunditur. Ut in vocibus, quae si minimae sint, difficilius captat auditus; si sint maximae, ipsius sonitus intentione surdescit.
Boethius HOME

bav1342.23 bnf2664.11 bnf7200.8 bnf13020.7 sbe358.154 vad296.51r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik