1 | Illud tamen esse cognitum debet, quod omnes musicae consonantiae, aut in duplici, aut in triplici, aut in quadrupla, aut in sesquialtera aut in sesquitertia proportione consistunt. Et vocabitur quidem quae in numeris sesquitertia est, diatessaron insonis. Quae in numeris sesquialtera, diapente appellatur in vocibus. Quae vero in proportionibus dupla est, diapason in consonantiis. Tripla vero diapente, ac diapason. Quadrupla autem bisdiapason. |
2 | Et nunc quidem universaliter atque indiscrete dictum sit. Posterius vero omnis ratio proportionum lucebit. |