1 | Ex his igitur inaequalitatis generibus postrema duo, quoniam ex superioribus mixta sunt, [Exequamur.] relinquamus. De tribus vero prioribus speculatio facienda est. Obtinere igitur maiorem ad consonantias potestatem videtur multiplex, consequenter autem superparticularis. Superpartiens vero ab harmoniae concinentia separatur, ut quibusdam praeter Ptolemaeum videtur. |