1 | Omnium quidem perceptio sensuum, ita sponte ac naturaliter quibusdam viventibus adest, ut sine his animal non possit intelligi. Sed non aeque eorumdem cognitio ac firma perceptio animi investigatione colligitur. Illaboratum est enim quod sensum percipiendis sensibilibus rebus adhibemus. Quae vero sit ipsorum sensuum secundum quos agimus natura, et quae rerum sensibilium proprietas, id non obvium neque cuilibet explicabile esse potest, nisi quem conveniens investigatio veritatis contemplatione direxerit. |
2 | Adest enim cunctis mortalibus visus, qui utrum venientibus ad visum figuris, an ad sensibilia radiis emissis efficiatur, inter doctos quidem dubitabile est, vulgus quoque ipsa dubitatio praeterit. Rursus cum quis triangulum respicit, vel quadratum, facile id quod oculis invenitur agnoscit. Sed quaenam trianguli vel quadrati sit natura, a mathematico necesse est petat. sensibus dici potest, maximeque de arbitrio aurium, quarum vis ita sonos captat, ut non modo de his iudicium capiat, differentiasque cognoscat, verum etiam delectetur saepius, si dulces coaptatique modi sint, angatur vero, si dissipati atque incohaerentes feriant sensum. Unde fit, ut cum sint quatuor matheseos disciplinae, caeterae quidem ad investigationem veritatis laborent; musica vero non modo speculationi, verum etiam moralitati coniuncta sit. Nihil humanitati, quam remitti dulcibus modis astringique contrariis. Idque non modo sese in singulis vel studiis vel aetatibus tenet, verum per cuncta diffunditur studia, et infantes ac iuvenes, necnon etiam senes, ita naturaliter affectu quodam spontaneo modis musicis adiunguntur, ut nulla omnino sit aetas quae a cantilenae dulcis delectatione seiuncta sit. |
3 | Hinc etiam internosci potest, quod non frustra a Platone dictum est, mundi animam, musica convenientia fuisse coniunctam. Cum enim ex eo quod in nobis est iunctum convenienterque coaptatum, illud excipimus, quod in sonis apte convenienterque coniunctum est, eoque delectamur, nos quoque ipsos eadem similitudine compactos esse cognoscimus. Amica est enim similitudo. Dissimilitudo vero odiosa atque contraria. Hinc etiam morum quoque maxime permutationes fiunt. |
4 | Lascivus quippe animus, vel ipse lascivioribus delectatur modis, vel saepe eosdem audiens cito emollitur, at frangitur. Rursus asperior mens vel incitatioribus gaudet, vel incitatioribus asperatur. Hinc est etiam quod modi musici gentium vocabulo designati sunt, ut Lydius modus, et Phrygius. Quo enim quasi unaquaeque gens gaudet, eodem modus ipse vocabulo nuncupatur. Gaudet enim gens modis morum similitudine. |
5 | Neque enim fieri potest ut mollia duris, dura mollioribus adnectantur aut gaudeant. Sed amorem delectationemque (ut dictum est) similitudo conciliat. Unde Plato etiam maxime cavendum existimat, ne de bene morata musica aliquid permutetur. Negat enim esse ullam tantam morum in republica labem, quam paulatim de pudenti ac modesta musica invertere. |
6 | Statim enim idem quoque audientium animos pati, paulatimque discedere, nullumque honesti ac recti retinere vestigium, si vel per lasciviores modos inverecundum aliquid, vel per asperiores ferox atque immane mentibus illabatur. Nulla enim magis ad animum disciplinis via, quam auribus patet. Cum ergo per eas rhythmi modique ad animum usque descenderint, dubitari non potest quin aequo modo mentem atque ipsa sunt efficiant atque conforment. Id vero etiam intelligi in gentibus potest. Nam quae asperiores sunt Getarum, durioribus delectantur modis. |
7 | Quae vero mansuete, mediocribus, quanquam id hoc tempore pene nullum est. Quod vero lascivum ac molle est genus humanum, id totum scenicis ac theatralibus modis tenetur. Fuit vero pudens ac modesta musica, dum simplicioribus organis ageretur. Ubi vero varie permixteque tractata est, amisit gravitatis atque virtutis modum, et pene in turpitudinem prolapsa, minimum antiquam speciem servat. |
8 | Unde Plato praecipit minime oportere pueros ad omnes modos erudiri, sed potius ad valentes ac simplices. Atque hic maxime illud est retinendum, quod si quoquo modo per parvissimas mutationes hinc aliquid permutaretur, recens quidem minime sentiri, post vero magnam facere differentiam, et per aures ad animum usque delabi. Idcirco magnam esse custodiam reipub. |
9 | Plato arbitratur, musicam optime moratam pudenterque coniunctam, ita ut sit modesta ac simplex, et mascula, nec effeminata, nec fera, nec varia. Quod Lacedaemonii maxima ope servavere, dum apud eos Taletas Cretensis Gortinus magno pretio accitus, pueros disciplina musicae artis imbueret. Fuit enim id antiquis in morem, diuque permansit. |
10 | Quoniam vero eis Timotheus Milesius super eas quas ante repererat unum addidit nervum, ac multipliciorem musicam fecit, exegere de laconica. Consultumque de eo factum est. Quod quoniam insigne est Spartiatarum lingua S litteram in R vertentium, ipsum de eo consultum eisdem verbis Graecis apposui. |
11 | Ἐπειδὴ Τιμόθεορ ὁ Μιλήσιορ, ἐλθὼν ἐττὰν ἁμετέραν πόλιν, τὰν παλαιὰν μολπὴν ἀτιμάσδει, καὶ τὰν διὰ τᾶν ἑπτὰ χορδᾶν κιθαρίζειν ἀποστρεφόμενορ, πολυφωνίαν εἰσάγων λυμαίνεται τὰρ ἀκοὰρ τῶν νέων, διά τε τᾶρ πολυχορδίαρ καὶ τᾶρ καινότητορ τῶ μέλεορ, ἀγεννῆ καὶ ποικίλαν ἀντὶ ἁπλόαρ καὶ τεταγμέναρ ἀμφιέννυται τὰν μοῦσαν, ἐπὶ χρώματος συνιστάμενος τὰν τῶ μέλεορ διασκευὰν, ἀντὶ τᾶρ ἐναρμονίω ποιῶν ἀντίστροφον ἀμοιβάν· παρακλαθεὶς δὲ καὶ ἐττὸν ἀγῶνα τᾶρ Ἐλευσινίαρ Δάματρορ ἀπρεπῆ διεσκεύσατο τὰν τῶ μυθὼ διασκευὰν, τὰρ γὰρ τᾶρ Σεμέλαρ ὠδῖναρ οὐκ ἔνδεκα τὼρ νέωρ δίδασκε. Δέδοκται ὑπὲρ τούτων τῶρ βασιλέαρ καὶ τῶρ ἐφόρωρ μέμψασθαι Τιμόθεον. κ. τ. λ. |
12 | Quod consultum id scilicet continet, idcirco Timotheo Milesio Spartiatas succensuisse, quod multiplicem musicam reddens puerorum animis quos acceperat erudiendos, officeret, et a virtutis modestia praepediret, et quod harmoniam, quam modestam susceperat, in genus chromaticum, quod est mollius, invertisset. Tanta igitur fuit apud eos musicae diligentia, ut eam animos quoque obtinere arbitrarentur. Vulgatum quippe est, quam saepe iracundias cantilena represserit, quam multa vel in corporum, vel in animorum affectionibus miranda perfecerit. |
13 | Cui enim est illud ignotum, quod Pythagoras ebrium adolescentem Taurominitanum sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddiderit mitiorem et sui compotem. Nam cum scortum in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet amburere, cumque Pythagoras stellarum cursus (ut ei mos nocturnus erat) inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum, multis amicorum admonitionibus a facinore noluisse desistere, mutari modum praecepit atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit. |
14 | Quod scilicet Marcus Tullius commemorat in eo libro quem de consiliis suis composuit, aliter quidem, sed hoc modo. Sed ut aliqua similitudine adductus, maximis minima conferam, ut cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu (ut fit) instincti, mulieris pudicae fores frangerent, admonuisse tibicinam ut spondeum caneret Pythagoras dicitur; quod cum illa fecisset, tarditate modorum et gravitate canentis, illorum furentem petulantiam consedasse. |
15 | Sed ut similia breviter exempla conquiram. Terpander atque Arion Methimneus Lesbios atque Iones, gravissimis morbis, cantus eripuere praesidio. Hismenias vero Thebanus Boetiorum pluribus, quos schiatici doloris tormenta vexabat, modis fertur cunctas abstersisse molestias. Sed et Empedocles cum eius hospitem quidam gladio furibundus invaderet, quod eius patrem ille accusatione damnasset, inflexisse dicitur modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse. |
16 | In tantum vero priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eis lenis et quietus sopor irreperet. Itaque experrecti, aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant. |
17 | Id nimirum scientes, quod tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta sit. Nam ut sese corporis habet affectus, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur. Quod scilicet Democritus Hippocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus, in custodia medendi causa viseret. Sed quorsum ista haec? Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status, eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio coniungi copularique monstrabit. |
18 | Inde est enim quod infantes quoque cantilena dulcis oblectat. Aliquid vero asperum atque immite, ab audiendi voluptate suspendit. Nimirum id etiam omnis aetas patitur, omnisque sexus. Quae licet suis actibus distributa sint, una tamen musicae delectatione coniuncta sunt. Quid enim fit, cum in fletibus luctus ipsos modulantur dolentes? |
19 | Quod maxime muliebre est, ut cum cantico quodam dulcior fiat causa flendi. Id vero etiam fuit antiquis in morem, ut cantus tibiae luctibus praeiret. Testis est Papinius Statius hoc versu: Cornu grave mugit adunco, Tibia cui teneros suetum producere manes. |
20 | Et qui suaviter canere non potest, sibi tamen aliquid canit, non quod eum aliqua voluptate id quod canit afficiat, sed quod quamdam insitam dulcedinem ex animo proferentis quoquomodo proferant, delectantur. Nonne illud etiam manifestum est, in bellum pugnantium animos tubarum carmine accendi? Quod si verisimile est, ab animi pacato statu, quemquam ad furorem atque iracundiam posse proferri. |
21 | Non est dubium, quod conturbatae mentis iracundiam, vel nimiam cupiditatem modestior modus possit astringere. Quid quod cum aliquis cantilenam libentius auribus atque animo capit, ad illud etiam non sponte convertitur, ut motum quoque aliquem similem auditae cantilenae corpus effingat, et quod omnino aliquod melos auditum sibi memor animus ipse decerpat? |
22 | Ut ex his omnibus perspicue nec dubitanter appareat, ita quidem nobis musicam naturaliter esse coniunctam, ut ea ne si velimus quidem carere possimus. Quocirca intendenda vis mentis est, ut id quod natura est insitum, scientia quoque possit comprehensum teneri. Sicut enim in visu quoque non sufficit eruditis colores formasque conspicere, nisi etiam quae sit horum proprietas investigaverint: sic non sufficit cantilenis musicis delectari, nisi etiam quali inter se coniunctae sint vocum proportione discatur. |