monumenta.ch > Boethius > 45
Boethius, De Arithmetica, 2, XLIV. De geometrica medietate eiusque proprietatibus. <<< >>> XLVI. Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus me dietatibus in medio collocantur
Boethius, De Arithmetica, 2, CAPUT XLV. Quae medietates, quibus rerum publicarum statibus comparentur.
1 Atque ideo arithmetica quidem ei reipublicae comparatur quae paucis regitur, idcirco quod in minoribus eius terminis maior proportio sit. Musicam vero medietatem optimatum dicunt esse rempublicam, ideo quod in maioribus terminis maior proportionalitas invenitur. Geometrica medietas, popularis quodammodo et ex aequalitate civitatis est.2 Namque vel in maioribus, vel in minoribus, aequali omnium proportionalitate componitur, et est inter omnes paritas quaedam medietatis aequum ius in proportionibus conservantis.
Boethius HOME
bnf1614.76 bnf6639.142 bnf11241.71 bnf11242.81 bsb46504.227 cec83.125 cec185.162 cec186.118 csg248.46 sbe358.123 vad296.39v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik